Skip to the text

Caput XXIV. De ignorantia boni et mali.

Omne, inquit, caput languidum, et omne cor moerens. Et juste quidem; quandiu caput omne languet, omne etiam cor moeret. Dolor siquidem capitis est sufficiens causa doloris. Si igitur cor habemus, si omnino excordes non existimus, nisi omni consilio destituti simus, tantum malum dissimulare nec possumus, nec debemus. Si enim per cor, ut dictum est, consilium recte intelligi debet, qui hujusmodi cor habet, dolore carere non valet, quia malum quod in se videt, sine dolore non sustinet, imo quanto melius agnoscit, quanto consultius agit, tanto amplius plangit. Qui enim apponit scientiam, apponit et dolorem. Debet autem dolor noster et acrius nos urgere intus, et apparere exterius. Intus ad remedium, foris ad exemplum. Nam, uti jam dictum est, moeror est dolor intus acrius saeviens, et per lacrymas foras erumpens. Si ergo columba seducta et non habens cor omnino non sumus, si absque consilio et sine prudentia non existimus, probemus in opere quam vere dolemus in corde, et appareat exterius quid patiamur intrinsecus. Ut autem inde dicam quod sentio, in his verbis causam pro effectu positam existimo. In eo enim quod dicitur omne cor moeret, effectus ex causa, ut arbitror, tacite innuitur. Sed cum causam pro effectu positam invenimus, magis quid ex ipso sit, quam quid ipsum sit, quod ponitur per expositionem vel diffinitionem quaerere debemus. Secundum hanc itaque considerationem, quid aliud est moeror, nisi lacrymarum effusio, visusque hebetatio? Assidua enim lacrymarum effusio aciem oculorum corrumpit, et citius caligare facit. Recte ergo dicitur, quia omne cor moeret, quia ad omne consilium rationis acumen habet. Hinc est illud Sapientis praeceptum, vel documentum: Noli inniti prudentiae tuae (Prov. III). Ignorat enim homo quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit. Nisi enim interior ille oculus caligaret, toties procul dubio in veritatis judicio minime erraret. Unde, quaeso, contraria consilia tam saepe, tamque diversae sententiae, non dicam de diversis, sed de uno eodemque corde, et pene sub eodem tempore? Unde, inquam, nisi de cordis caligine, et veritatis ambiguitate?

Chapter 25 of 53