Caput IX. De inquietudine humani affectus.
Quis, quaeso, digne exponere possit quot modis se affectus humanus variare consuevit? Multis modis se variat, et juxta unamquamque variationis suae alternationem per multa, et pene per innumera impetum suum relaxat, de uno semper in aliud tendens, et unum post aliud fastidiens, et ad id quod prius despexerat majori saepe aviditate revertens. Hinc est quod per Salomonem dicitur: Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur (Eccle. I). Recte sane lustrando universa in circuitu pergere dicitur spiritus, quia, uti jam dictum est, per diversa rapitur, et multiformiter variatur cordis affectus. Nam quoniam nusquam sufficientem delectationem invenit, de uno semper in aliud tendit. Nunc hoc, nunc illud amat; nunc hoc, nunc istud desiderat; et quae prius amaverat, iterum despicit, et diu multumque desiderata iterum fastidit. Sed saepe post fastidium ad abjectas concupiscentias suas avidior redit, et in hunc modum in circuitu pergit, et cursum suum in circulum flectit. Sic amor, sic tumor, sic spes, vel dolor, sic caeterorum quilibet affectus per diversa ducitur, multipliciterque variatur. Sed per omnes affectionum suarum motus, monitionumque modos animus semper in circulos suos revertitur, dum circa eamdem rem vel similem iterum eodem modo afficitur. Nec illud adeo mirum quod spiritus concitatus, et in unam quamlibet partem impulsus per diversa rapitur, et per varia oblectamenta ad satianda desideria fertur, et quasi universam superficiem terrae lustrando ad consuetas atque antiquas delectationes iterum revertitur. Sed illud valde mirabile, dignumque admiratione quod contrariis saepe et subito flatibus actus, nunc in istam, nunc in oppositam partem agitur, ita ut quod prius ardenter amaverat, insatiabili postmodum odio persequatur. Est autem hoc elementum quod spiritum, vel aerem nominamus prae caeteris omnibus elementis mutabilius, variisque subjacens passionibus. In momento, in ictu oculi incalescit, et iterum eadem facilitate refrigescit, intantum ut ab uno ore et pene sub eodem tempore vel tenuiter exhalatus vel fortiter impulsus, nunc calidus exeat, nunc frigidus prorumpat. Sic spiritus ille spiritualis affectusque passibilis facile afficitur, levique permutatione in contrarias passiones mutatur. Quis nescit quomodo homo ad tenuem spirantis favoris auram totus statim inclinatur ad gratiam, et si ex eodem ore et sub eodem tempore ventus detractionis eruperit, statim affectum in alteram partem flectit, et in odium et in furorem vertit. Mirabile sane imo et miserabile, nobilem illam creaturam ad imaginem Dei creatam, et omni creaturae praelatam ad modicum verbum, tenuemque flatum, ad linguae sonitum aerisque ictum, a rectitudinis suae statu quasi violenter excuti; moxque mirum in modum huc illucque raptari, et turbinis more in vertiginem agitari.
Chapter 10 of 53