Skip to the text

Caput XII. De infirmitate liberi arbitrii.

Vide ergo quanta vel qualis hujus capitis infirmitas sit, quam languori comparavit. Cum enim, ut dictum est, languor sit infirmitas perseverans, totumque corpus enervans, cur caput languidum dicit, nisi quia ejus defectus totum opprimit, et usque in finem vitae ad plenum curari non possit? Quam recte languidum dicitur quod per seipsum nunquam ad qualecunque bonum movetur? Quid enim boni faciat ex seipso, quando nec dicere potest Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto? Et quidem movetur saepe ad bonum, nunquam tamen nisi per Spiritum sanctum. Audistis quam late infirmitas ista se expandat, quae totum occupat, totumque enervat. Vultis et illud audire, quandiu oporteat sub hoc languore tabescere, maledictionisque sententiam sustinere? Donec revertaris, inquit, in terram de qua sumptus es (Gen. III). Sed quomodo, inquis, conveniunt tanta libertas cum tanta infirmitate, vel tanta infirmitas cum tanta libertate? Profecto aliud est esse liberum, aliud est esse robustum, et liber et infirmus esse potes, sicut econtra, et sanus et servus esse potes. Qui sanus et robustus est, multa et magna facere potest. Sed qui liber est, ad aliquid cogi nisi injuste non potest.

Chapter 13 of 53