Skip to the text

Caput XIII. Quid sit libertatis vel quid potestatis.

Non autem arbitrium hominis idcirco liberum dicimus, quia promptum habeat bonum vel malum facere, sed quia liberum habet bono vel malo non consentire. Posse quidem facere malum, est infirmitatis; posse facere bonum, est potestatis, neutrum autem libertatis. Libertatis vero est quod consensus ejus extorqueri vel cohiberi non potest. Potest enim consentire vel non consentire aspirationi divinae, similiter et suggestioni diabolicae. Utrumque quidem ex libertate, neutrum autem oportet ex necessitate. Aliud itaque est habere libertatem, et aliud est habere potestatem. Libertatis est quod ad aliquid volendum cogi non potest; privatio autem potestatis quod ad aliquid boni faciendum sufficiens non est. Potestatem itaque promerendi, peccando amittere potuit, libertatem vero arbitrii sicut nunquam non habuit, sic nunquam non habebit; quia nunquam, ut superius jam dictum est, qualicunque peccato vel poena amitti vel minui poterit. Amisit itaque potestatem, non libertatem. Sed qualem, inquis, potestatem? Audi qualem accepit, et intelliges qualem amisit. Omnia, inquit, subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris (Psal. VIII). Vultis autem nosse quomodo sit haec sententia in contrarium versa, qualiterque indulta potestas sublata? Attende quomodo ab his modo premitur quibus antea praeponebatur: Devorabunt eos, inquit, aves morsu amarissimo, dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, atque serpentium (Deut. XXXII).

Chapter 14 of 53