Caput XXV. De gemino errore judicii.
Duobus autem modis in judicii nostri examine peccamus, dum adhuc frequenter sub tantae ambiguitatis nubilo viam carpimus. Erramus enim modo in discernenda qualitate, modo in examinanda quantitate. Qui dicit bonum malum, vel malum bonum, in rerum qualitate errat; et qui dicit quod majus est esse minus, et quod minus est esse majus, in quantitate peccat. Qualitas operum profecto eos fefellerat, quos Propheta arguebat, cum diceret: Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum (Isa. V). In quantitatis examinatione error ille esse deprehenditur, qui per Prophetam redarguitur, cum dicitur; Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal. LXI). Ad hoc sane aliquid in statera appenditur, ut ejus quantitas non ignoretur. Sic auri, sic argenti pondus quaerimus, ut eorum pretium recte aestimemus. Sed nemo in statera mendax esset, si nemo alium deciperet, si nemo ab alio deceptus fuisset, hinc est illud quod per sapientem dicitur: Statera dolosa pondus, et pondus, utrumque abominabile Deo (Prov. XX). Quo contra in lege praecipitur: Sit justus modius, aequusque sextarius (Levit. XIX). Hinc est quod filii Israel, cum promissam haereditatem accipiunt inter se, illam in funiculo distributionis dividunt, ut unaquaeque virtus in sua actione justae aequitatis mensuram teneat, et recte discretionis metas minime excedat. Quis mihi inveniat hominem, qui nunquam erret in aestimatione qualitatis aut quantitatis, qui nunquam circumveniatur a negotio perambulante in tenebris? Optimus negotiator, qui in aestimanda rerum qualitate vel quantitate nunquam valeat falli, nunquam velit fallere. Sed quando hoc poterit homo involutus tenebris, habitans in regione umbrae mortis? Impossibile sane est hoc omni homini, quandiu tenebrae sunt super faciem abyssi, donec ille, qui dixit de tenebris lumen splendescere, emittens lucem suam, et veritatem suam, incipiat lucem a tenebris dividere, et fiat vespere, et mane. Emissa namque et accepta intelligentia veritatis, incipit statim homo videre lucem a tenebris, et discernere primo quidem bona a malis, et mala a bonis; postea autem bona a melioribus, et mala a pejoribus; tandem vero meliora ab optimis, et pejora a pessimis. In hunc sane modum, secundum Sapientis sententiam, semita justorum quasi lumen procedit, et crescit usque ad perfectum diem (Prov. IV). Impleturque quod dicitur: Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem (Psal. XXXVI). Lumen acceptum paulatim procedit, usque ad perfectum diem excrescit, quando accepta veritatis intelligentia paulatim proficit, et quandoque usque ad plenam discretionem pertingit. Alius, inquit Apostolus, judicat inter diem et diem, et alius judicat omnem diem (Rom. XIV). Quale putas Dei donum dare, judicium facere ei qui Filius hominis est? et primum quidem est, ut sciat homo judicare inter diem et noctem, ultimum autem (et hoc ipsum summum) ut sciat judicare omnem diem. Debemus itaque certis quibusdam cognitionis gradibus ascendere, si volumus ab hoc infimo ad summum illud ascensionis culmen pertingere.
Chapter 26 of 53