Caput XXII. De stabilitate gratiae ante peccatum.
Huc accedit quod gratia quam homo semel accepit ante peccatum, juste subtrahi non potuit. Quam etsi praeter meritum acceperat, sine culpa tamen amittere non debebat. Nunc autem omni hora potest juste subtrahi, quia nunquam potest homo sine culpa inveniri. Et, sicut non potest per se semel amissam recuperare, sic quidem gratis recuperatam non potest nisi ex aliena tutela custodire. Vide ergo quantum sit inter primum statum et secundum, inter illum videlicet qui fuit ante peccatum, et hunc qui est post hominis lapsum. Primo habuit gratiam integram et stabilem, nunc autem nec integram nec stabilem. In futura autem vita (postquam absorpta fuerit mors in victoria) habebit non solum stabilem, sed etiam immobilem. Stabilem enim ante peccatum gratiam habuit, quia semel acceptam semper servare potuit. Sed quod immobilem non habuerit, patet ex eo quod eam postmodum amisit. Sed tunc eam immobiliter possidebit, cum eam ulterius amittere non poterit. Nunc autem quandiu in corpore peccati mortaliter vivimus, non dicam immobilem, sed nec stabilem habere possumus. Saepe negligentibus et torpentibus nobis ultro offertur, et saepe multis et magnis conatibus nostris subito et inopinate subtrahitur. Quandiu ergo gratiam amissam ad antiquam integritatem vel stabilitatem reparare non possumus, virtutem mentis ad primi vigoris firmitatem non reparamus, et acceptam primae possibilitatis potestatem in bono ex integro non recuperamus, et languorem capitis in qualicunque virtutum profectu ex magna parte necessario sustinemus. Manet itaque infirmitas cum libertate, et libertas cum infirmitate, intantum ut neutra praejudicet alteri, nec infirmitas libertati, nec libertas infirmitati; quia, nec infirmitas minuit libertatem, nec libertas aufert infirmitatem. Cum igitur legis vel audis liberum arbitrium esse captivum, nihil aliud intellige quam infirmum, et nativae possibilitatis virtute privatum, quod admonere nos voluit qui hoc designat per caput languidum. Alioqui contrariis assertionibus sibi ipsis contradicunt et seipsos convincunt, qui hominis arbitrium et liberum vocant, et captivum affirmant. Sed forte qui captivum dicunt, pro parte hoc intelligi volunt, eo quod ex parte sit liberum, et ex parte captivum. Sed quis nesciat quia, si mille dominos haberem, et uno solo adhuc premente, caeteris omnibus libertate donarer (utpote qui adhuc Dominum haberem), liber utique recte dici non possem. Constat itaque quod hominis arbitrium liberum dici non possit, si vel ex parte libertatem amisit.
Chapter 23 of 53