Skip to the text

Caput VII. De virtute utilis consilii.

Sed idem ipsum corpus cor vivificat quod, ut dictum est, caput gubernat. Nam ut, secundum physicos, de his aliquid loquar, sicut sedem habet in capite spiritus animalis et in hepate spiritus naturalis, sic sedem sortitur in corde spiritus vitalis. Et, sicut per spiritum animalem corpus sensificatur et modificatur, et sicut per spiritum naturalem vegetatur, sic per spiritum vitalem vivificatur. Est itaque omnis sensus, omnisque motus voluntarius a spiritu animali, vegetatio autem a spiritu naturali, vita vero a spiritu vitali. Quod autem est corpus sine vita, hoc est opus sine intentione bona. Quaelibet ergo actio, quamvis bona videatur, quasi mortua judicatur, nisi per consilium ad intentionem bonam animetur. Sicut vita a corde procedit, et se per omnia membra diffundit, sic et intentio bona de consilio surgit, et virtutum opera ad meriti vegetationem animare consuevit. Recte igitur per Sapientem praecipitur: Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV). Vita ex ipso procedit quando per consilium intentio depravata corrigitur. Nam mors potius quam vita ex ipso procedit, quando ex consilio intentio bona depravatur. Quid enim juvat bonorum operum prolem gignere, et eam per intentionis depravationem necare? Et quale, quaeso, erit si liberorum nostrorum interfectores conscientia propria nos esse convincit? Alii in ipso proposito ex mala intentione opera sua corrumpunt, alii post exercitia virtutum ad oblationem vanae laudis a pristina intentione inanescunt. Quid illi nisi abortivos fetus faciunt, isti quasi jam natos seu etiam adultos occidunt? Nonne melius est non gignere, quam abortivum facere, satisque utilius prolem non parere, quam vel dormiendo opprimere, vel ex consilio necare? Nonne melius est ut vadam absque liberis quam immolare filios meos et filias meas daemoniis? Nonne multo felicior est sterilis et quae non parit, quam filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis, et auctores parentes animarum inauxiliatarum? (Sap. XII.) Memento semper quia etsi in tuo arbitrio sit viventes occidere, non tamen et aeque in tua potestate est mortuos resuscitare. Solus ille hoc potest qui potens est de lapidibus suscitare filios Abrahae. Sane ad praeceptum Domini, vaticinante Filio hominis, ad ossa quae arida in agro inventa sunt ingressus est spiritus in ea, et vixerunt. Quid, quaeso, intelligitur per ossa arida, ossa sine anima, et mortua, nisi fortia opera sine intentione bona, et ob hoc virtutum merito vacua, mercedisque retributione frustrata? Verumtamen quae ejusmodi sunt ad Domini jussum spiritum accipiunt, et reviviscunt, et ad inspirationis ejus gratiam intentione correcta in spem aeternae retributionis revirescunt. Sed quia intentio ex consilio accipit ut recta et bona sit, quasi de corde spiritus procedit, quia ad corporis vivificationem exiens per omnia se virtutum membra diffundit. Recte ergo, ut arbitror, per cor consilium designatur cujus similitudinem imitatur.

Chapter 8 of 53