Skip to the text

Caput XXVII. Quod discretionis gratia modo datur, modo subtrahitur.

Miraris fortassis quomodo concordet praemissa illa prophetica sententia cum hac assertione apostolica. Quomodo enim veraciter dicitur omne cor moerere, et ex moerore caligare, si vere invenitur qui possit omnem diem judicare? An forte quia dictum non est omni tempore moeret, quamvis dictum sit omne cor moeret, utrumque recte intelligi valet? Est enim tempus flendi, et est tempus ridendi. Siquidem ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Vespertinum tempus, tempus est tristitiae; matutinum tempus, tempus est laetitiae. Illud est tempus flendi, istud est tempus ridendi. Tempus caliginis, tempus est moeroris; tempus lucis, tempus est exsultationis. Novit hoc, qui dixit: Quod mihi in gaudium esse potest, qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? (Tob. V.) Quare ergo omne cor moeret, nisi quia nullum cor perpetuum diem hic habet, quia lumen coeli semper praesens habere non valet? Oritur enim sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, quia veritatis intelligentia modo datur, modo subtrahitur, et post subtractionem iterum eadem, quae prius gratia recuperatur. Quid ergo mirum, si omne cor moeret, quandiu necessarias tenebras hujusmodi alternantium vicissitudinum sustinet? Quandiu in terra vivimus, quandiu in terra sumus, has temporum vicissitudines necessario sustinemus. In coelo, dies sine nocte; in inferno, nox sine die; in terra, nec nox sine die, nec dies sine nocte. Itaque in coelo gaudium sine perturbatione; in inferno dolor sine consolatione; in terra nec dolor sine spe, nec gaudium sine timore. In summo locus semper ridendi; in imo locus semper flendi; in medio tempus ridendi, et tempus flendi. Risus enim dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Necesse ergo habet omne cor ut doleat, ut lugeat, donec tenebras suas plene evadat, donec solium gloriae teneat, et fiat thronus ejus sicut dies coeli. Quid ergo mirum, si ille etiam dicatur lugere, qui potest omnem diem judicare, eo quod non possit semper diem habere?

Chapter 28 of 53