Skip to the text

Caput VIII. De inquietudine carnalis desiderii.

Sed et illud quod de pedibus diximus, quam carnali desiderio juxta affectum vel appetitum aptetur, facile ostendimus. Sicut enim a pedibus corpus circumfertur, sic a carnali desiderio animus exagitatur atque circumducitur. Dum enim animus carnali desiderio illectus, et abstractus, nunc affectum suum, nunc appetitum sequitur, nunquam quietus, nusquam tranquillus esse permittitur. Quandiu enim vivit vagus et profugus super terram, quotidie currit post concupiscentias suas, repletusque multis miseriis nunquam in eodem statu permanet, dum semper nititur vel apprehendere quod concupiscit, vel effugere quod odit.

Chapter 9 of 53