Caput XX. De gratia et natura.
Sed nunquid, inquis, potuit homo aliquid boni de seipso etiam ante peccatum, et cum adhuc esset in paradiso? Quid enim habuit quod non accepit? Nihil sane habuit quod ab alio non acceperit, et nihil omnino potuit nisi ex eo et secundum id quod accepit. Sed alia potuit ex natura, et alia potuit ex gratia. Alia namque bona naturae, et alia sunt dona gratiae. Verumtamen et haec, et illa constat esse ex gratia: nam ex gratia utique est ipsa natura. Prima itaque bona ex gratia praevenienti. Secunda autem bona ex gratia subsequenti. Recte ergo et praeveniens, et subsequens potest dici gratia; sed illa prima, ista secunda. Sed consuetudo habet commune nomen uni specialiter attribuere, et ejus significationem circa unius tantum designationem refringere, et secundum gratiam ex usu, gratiam vocare. Nam primam gratiam vocamus potius naturam quam gratiam. Cum ergo dicimus hominem ante peccatum aliquid boni potuisse per seipsum, nihil aliud dicimus quam potuisse per naturale bonum. Sic cum negamus eum aliquid boni posse ex seipso, subintelligimus eum jam nil boni posse ex solo naturali bono. Sed nunquid dicemus eum nil boni potuisse ex natura (hoc est prima gratia) antequam natura esset corrupta? Sed si aliquid boni potuisset, ex ipsa conditionis suae natura accepit, hoc est quod peccando amisit. Amisit itaque potestatem, non autem libertatem. Nam bonum posse, est vere posse, sicut cogi non posse, est vere liberum esse. Si enim ad bonum seu ad malum ab alio cogi posset, jam omnino liber non esset; et si bonum facere vel malum declinare posset, non solum liber, sed et potens esset. Sed si etiam eum ante peccatum aliquid boni sine adjuncta gratia potuisse negamus, tamen non mediocrem faciendi boni possibilitatem peccando amisisse negare non possumus. Quod enim per gratiam potuit, vere potuit; et quod magna per gratiam potuit, magna possibilitas fuit.
Chapter 21 of 53