Caput XXIII. De tribus gradibus libertatis, et quod summam libertatem habeat homo.
Sed si diligenter attendimus, puto quia inveniemus hominem non modom libertate non carere, sed magnam (imo summam) libertatem possidere. Primus siquidem libertatis gradus est nulli coactioni subjacere. Secundus autem nulli subjici debere. Tertius vero (et ipse summus) nulli penitus subjici posse. Quomodo ergo arbitrium hominis vere (imo summe) liberum non est, quod sua libertate nulla vi, nulla potestate privari potest. Nam hoc, nec creatura valet, nec Creatorem decet. Sed quomodo vel Creator hoc potest qui nihil quod non decet facere potest? Si igitur nulla violentia arbitrium potest sua privare libertate, constat illud summam libertatem habere. Nihilominus tamen, ut superius monstratum est, voluntas voluntati contradicit, et voluntas voluntati resistit, et alia ab alia impugnatur, et nunc haec, nunc illa captivatur. Sed in hujus congressionis certamine, sicut voluntas est quae oppugnat et voluntas quae oppugnatur, sic voluntas est quae superat et voluntas quae superatur. Sed in his omnibus manet libertatis integritas quia semper triumphat voluntas. Haec itaque arbitrii libertas nec in bonis major, nec in malis est minor, quae nec per peccatum minuitur, nec per meritum augetur. Quae enim in omnibus summum gradum obtinet, sicut nec crescere, sic nec decrescere habet. Sed, sicut est miranda arbitrii libertas ab alia cogi non posse, sic miseranda prorsus infirmitas in seipso ad omne bonum torpere. Quia igitur in homine illo interiori inter naturalia bona nihil hac libertate dignius, nihil sublimius invenitur, recte per caput designatur. Et quia, cum assignata infirmitate omnis homo vivit et moritur, congrue sane languori comparatur.
Chapter 24 of 53