Caput III. De dignitate liberi arbitrii.
Inter omnia creationis bona, nihil in homine sublimius, nihil dignius libero arbitrio, nihil utilius, nihil occultius salubri consilio, nihil inferius, nihil infirmius carnali desiderio. Quid, quaeso, in homine sublimius, quid dignius inveniri potest, quam illud in quo ad imaginem Dei creatus est? Habet sane libertas arbitrii imaginem non solum aeternitatis, sed et divinae majestatis. Quantum putamus in hoc incommutabili aeternitati prae caeteris omnibus liberum arbitrium vicinius accedit, ejusque in se imaginem expressius gerit, quod nulla unquam culpa, nulla demum miseria non dicam destrui, sed nec minui poterit? Vultis et majestatis similitudinem in ipsa perspicere, et quomodo ejus imagine impressa sit evidenter agnoscere? Deus superiorem non habet, nec habere potest, et liberum arbitrium dominium non patitur, nec pati potest, quia violentiam inferre ei nec Creatorem decet, nec creatura potest. Totus infernus, totus mundus, totus denique militiae coelestis exercitus in unum concurrat, in hoc unum conjuret, unus ex libero arbitrio consensus in qualicunque re invito extorqueri non valet.
Chapter 4 of 53