Skip to the text

Caput IV. De utilitate consilii.

Sed, sicut hac arbitrii libertate in homine nihil est excellentius, sic et prudenti consilio consultaque prudentia nihil salubrius. Beatus enim homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti et auri. Pretiosior est enim cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Nihil autem hoc sapientiae dono possidetur utilius, nihil invenitur difficilius. Est enim thesaurus absconditus in agro, quia, secundum quod dictum est, Sapientia trahitur de occulto (Job XXVIII). Sed quod est hoc occultum, vel quem dicimus hunc esse agrum qui occultat hunc thesaurum? Sapientia enim ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Quaeramus cum beato Job locum sapientiae et intelligentiae, et inveniemus eum cum Salomone: Ego sapientia, inquit, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus (Prov. VIII). Quaeramus ergo eam quae habitat consilio apud cor nostrum, quod jam diximus esse consilium. Omni ergo custodia custodi cor tuum, quisquis concupisces hunc tam desiderabilem thesaurum, ne si nolueris custodire, cogaris cum Propheta plangere et dicere: Cor meum dereliquit me (Psal. XXXIX), dolens et deflens, quod interim non habeas ubi debeas thesaurum hunc quaerere, vel ubi valeas invenire. Illos, ut arbitror, cor suum reliquerat, et omne eis consilium exciderat, quibus Dominus per increpationem dicebat: Ephraim columba seducta non habens cor (Ose. VII). Recte ergo ipsis dicitur: gens absque consilio et sine prudentia, utinam saperent et intelligerent et novissima providerent! Quanta ergo cautela cor custodiendum est in quo ille thesaurus invenitur, quo nihil ditius, nihil tutius possidetur! Si enim intraverit sapientia cor tuum secundum sapientis testimonium, et scientia animae tuae placuerit, consilium custodiet te, prudentia servabit te.

Chapter 5 of 53