Skip to the text

Caput XI. De triplici incommodo hominis.

Sed quia satis jam dictum esse credimus quid de capite, corde, vel pede sentiamus, videamus nunc quid de hujusmodi interioris hominis membris ex divino documento sentire debeamus: Omne, inquit, caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas (Isai. I). Caput languet, cor moeret, pes cum toto corpore dolet, quia a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Caput, ut dictum est, liberum arbitrium, cor consilium, pes carnale desiderium. Caput ergo languet, quia liberum arbitrium ad omne bonum torpet. Cor moeret, quia malum quod patitur, consilium sicut nec ignorare, sic nec dissimulare valet. Pes cum toto corpore dolet, quia concupiscentiae malum undique fervet. Capitis languorem ostendere nobis voluit, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Quid languidius eo quod ad quodlibet bonum per se, et quantumlibet minimum minime potest convalescere? Non enim est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Cor moeret, nam et hoc ipsum consilium docet, quia melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; profecto homo quanto proficit ad consilium, tanto amplius crescit et ad luctum, eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui apponit scientiam, apponit et dolorem. Quanto enim quisque per consilium melius agnoscit malum quod moeretur, tanto vehementius suis pravitatibus indignatur, et quanto perfectius perspexerit malum quod patitur, tanto acriori doloris stimulo urgetur. Pes cum toto corpore dolet, quia dolorem in singulis membris propria infirmitas extorquet. A planta enim pedis usque ad verticem, ut dictum est, non est in eo sanitas. Quia ergo infirmitas totum possidet, quid mirum si undique dolet: Non est, inquit Propheta, sanitas in carne mea, non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum (Psal. XXXVII). Quanta attritio, obsecro, ubi nec caro sanitatem, nec ossa possunt habere pacem? Sic et Job percussus est ulcere pessimo, ita ut a planta pedis usque ad verticem non esset in eo sanitas. Quis, quaeso, de corporis sui sanitate glorietur, quando et prophetarum praecipuus de sua infirmitate conqueritur, et vir ille cui non erat similis super terram ulcere pessimo percutitur? Unusquisque enim tentatur a propria concupiscentia abstractus et illectus. Tentatio est vita hominis super terram. In capite itaque languor, in corde moeror, in toto corpore dolor. Omne enim caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Consideremus itaque, si placet, tria ista quae posuit, languorem, moerorem sanitatisque privationem: languor est infirmitas perseverans, totumque corpus enervans. Moeror est dolor intus acrius saeviens, et per lacrymas foras erumpens. Sanitas est integritas naturalis complexionis, humorumque omnium commensuratio proportionalis. Infirmitas autem nihil aliud est nisi sanitatis privatio, integritatisque corruptio.

Chapter 12 of 53