Caput XIV. De potestate liberi arbitrii ante peccatum.
Quaere, obsecro, in microcosmo, nam et sic dictus est homo; quaere, inquam, in microcosmo, hoc est in minore mundo; quaere in corde humano quid sit illud quod ad imaginem et similitudinem Dei formatur, quod aliis omnibus dignitatis suae privilegio praefertur, cujus pedibus caetera omnia subjiciuntur, et invenies, ut arbitror, nihil aliud quam liberum rationalemque consensum de quo hoc rectius intelligatur. Hujusmodi namque consensus cur non recte dicatur ad imaginem, et similitudinem Dei factus, inquantum liber ad imaginem, inquantum rationalis ad similitudinem. Hic omnia sibi subjecta ante praevaricationem habuit, et omnino in sibi subjectis nihil contradictionis invenit, quandiu se superiori sponte subjecit, sed debitam obedientiam quam suo superiori exhibuit ab inferioribus accepit. Nihil quod in homine erat ejus imperio contradicebat. Omnia gubernabat, omnia disponebat, omnibus imperabat. Nihil movebatur contra ejus voluntatem, nihil praeter ejus voluntatem. Omnis motus corporeus, omnis sensus, omnis appetitus, omnis affectus, omnis cogitatus ad ejus nutum movebatur, dirigebatur, refrenabatur, reprimebatur. O quam sublimis potestas! O quam potens sublimitas, imperare bestiis terrae, volucres coeli et pisces maris sub potestate habere! O dignitas sublimitatis! O sublimitas potestatis, tot volatus avium, tot discursus bestiarum, tot natatus piscium, in tot studiis, tot exercitiis, tot oblectamentis sublimium, investigationum, multiplicium affectionum, variarum voluptatum, sub arbitrii sui jure possidere, et pro voluntate disponere, et ad imperii sui nutum inclinare!
Chapter 15 of 53