Caput primum.
Omne caput languidum, et omne cor moerens a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Vulnus et livor, et plaga tumens, non est circumligata nec curata medicamine, neque fota oleo (Isa. V). Novit Dominus figmentum suum, nec latere potest summum medicum multiplicitas, seu magnitudo morborum. Ecce describit tibi modum, et magnitudinem morbi, ut scias quid debeas plangere, quid procurare, unde ipsi supplicare. Omne, inquit, caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Ecce mala innata, audi adhuc et alia: vulnus et livor et plaga tumens. Ecce mala illata; ecce qualia, ecce quanta. Alia innascuntur, alia infliguntur. Alia sunt quae patimur intrinsecus, alia sunt quae offendimus extrinsecus. Illa generantur ex corruptione propria, ista inferuntur saepe ex insectatione aliena. Languor, moeror, infirmitas ab intus prodeunt; vulnus, livor, plaga tumens de foris adveniunt. Ad cumulum autem malorum sequitur contemptus remediorum, in quo vere est desperatio aegrotorum. Non est, inquit, circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Ecce quantis malis premimur, ecce qualibus incommodis quotidie urgemur. Disce, homo, etsi ab homine dedignaris, disce saltem ab eo qui docet hominem scientiam; disce, inquam, et dole, et defle tantam molestiam, talemque miseriam. Attende et cognosce magnitudinem morbi, ut anxius concupiscas, attentius requiras, ardentius diligas remedia medici. Vide ergo quomodo secundum qualitatem hominis exterioris describitur tibi status hominis interioris, ut per mala exteriora, quae, qualia, vel quanta sint non ignoras, discas quid de interioribus timere debeas. Quis enim non videat hoc ad litteram omnino stare non posse? Nunquid aliquando visum, vel auditum est omnium capita languere, vel omnium hominum corda moerere? Omne, inquit, caput languidum, et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Quaedam hic membra hominis exterioris designantur ex nomine, ut cum caput, cor, pedem audimus nominare, ad ea quae oportet de interioribus nosse compellamur ex his ad interiora aliquam similitudinem contrahere.
Chapter 2 of 53