Skip to the text

Caput XXVIII. De duobus gradibus deliberationis.

Sed si adhuc diligentius consideremus quid sit judicii vel quid sit consilii, inveniemus quia saepe consilium titubat, etiam ubi judicium stat; et quia ubi consilium caligat, ibi saepe judicium clare considerat. Sicut autem superius diximus, per cor consilium intelligimus; vide ergo utrumnam consilium caligare possit etiam ibi, ubi judicium certum fuerit, ut recte dicatur omne cor moeret, quamvis inveniatur qui omnem diem judicet. Aliud est discutere quid sit bonum vel malum in se, et aliud est deliberare quid expediat vel non expediat cuique. Illud est judicii, istud est consilii. Sicut enim non omnes omnia possunt, sic nec omnibus omnia expediunt. Saepe enim quod in se est majus bonum, quibusdam expedit minus; et quod in se quidem est minus, magis tamen expedit aliquibus. Fit namque saepe ut quod alii est cumulus damnationis, alii sit occasio salutis, et quod quibusdam est augmentum coronae, sit aliis causa ruinae. Quam multos videmus de sublimi graviter corruisse, qui in inferiori gradu solebant, vel poterant fortiter stare. Quam multos videmus in virtutum ascensu, religionisque provectu firmos gressus figere, multumque properare, qui in saecularis conversationis planitie segniter ibant, et saepe cadebant. Idcirco ignorat homo quid sibi conducat in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit. Haec sane est causa cur omne cor moeret, cur consilii oculus caligat etiam in eo qui omnem diem judicat. Vultis tandem apertius nosse quam multa potest judicium, quae tamen minime potest consilium? Quam multa, quaeso, invenimus de quibus indubitanter affirmare audemus quia sunt bona, et item quam innumera reperimus de quibus minime dubitamus, quod veraciter sint mala. Inveni mihi unum aliquem, qui mihi unum aliquid ostendat quod cujusquam mali causa fieri nequeat. Quid, quaeso, tam bonum quod non possit fieri casus occasio, vel quid, quaeso, tam malum quod fore nequeat cautelae commonitio? Ecce quomodo omne cor ad omne consilium nutat, ecce quomodo omne consilium ad omnem providentiam caligat, ut recte dici debeat, quia omne cor moeret, ut ex moerore innuat caliginem quam sustinet. Vides certe quia facilius est judicare quid liceat, quid non liceat, quam eligere quid expediat. Illud est discretionis, istud deliberationis; illud judicii, istud consilii. Alia itaque est illa scientia, et longe alia ista secunda. Alia itaque sunt talenta cognitionis primae, atque alia sunt talenta cognitionis secundae; utraque rara, utraque preciosa. Secunda tamen multo rarior quam prima. Sed quamvis rara, non tamen nulla. Quis enim neget multos ex divina inspiratione nosce non solum utilia eligere, verum etiam ex utilibus utiliora secernere, cum non possint ad omnia sufficere, et quid magis, quod minus, et quid minime expediat, sagaciter deprehendere? Scias itaque te gemina valde pretiosa de Domini commissione percepisse talenta, cum coeperis recte distinguere inter utilia, et inutilia, et item inter utilia quae sint aliis utiliora. Cum igitur haec geminae deliberationis talenta de Domini largitate acceperis, stude operari in eis et lucrari ex eis, ut et exterius exprimas in opere quod interius impressum est in cognitione, et duo ex duobus acquirens possis geminata talenta in Dominica lucra reportare.

Chapter 29 of 53