Caput XXVI. De quinque gradibus discretionis.
Primum itaque est, uti jam diximus, judicare inter diem et noctem; secundum autem inter noctem et noctem; tertium vero inter diem et diem; quartum, est, judicare omnem noctem; quintum, judicare omnem diem. Inter diem et noctem judicamus, quando bona a malis segregamus. Inter noctem et noctem judicat, qui a malis pejora, a pejoribus pessima discernere non ignorat. Similiter inter diem et diem judicare, est ex bonis meliora, ex melioribus optima eligere. Omnem noctem dijudicat, qui unum quodque vitium digna examinatione pensat. Omnem item diem judicare est, unamquamque virtutem juxta propriam dignitatem aestimare. Quisquis autem haec quinque verae discretionis, utilisque cognitionis talenta meruit de Domini largitate percipere, studeat operari in eis, et lucrari alia quinque, ut veritatis imago, quae ex inspirante gratia impressa est cognitioni, per humanam industriam et cooperantem gratiam imprimatur et affectioni. Alioquin melius est regulam veritatis non agnovisse quam cognitam spernere. Ex acceptis ergo talentis dignum quidem lucrum facimus, et quasi ex quinque talentis alia quinque acquirimus, si juxta regulam cognitae discretionis studeamus informare qualitatem nostrae affectionis. Studeamus ergo diligere quae diligenda cognovimus, et quae dilectione nostra digna non sunt, minime diligamus. Sed nec hoc nobis sufficere debet ascendisse virtutis hunc gradum primum, nisi ascendamus et secundum, et de secundo ad tertium. Quae igitur in malis deteriora sunt, majori odio persequamur, et quae in bonis meliora sunt, arctiori dilectione amplectamur, et per secundum ad tertium virtutis gradum nos ascendisse gratulemur. Sed possumus absque dubio quod minus est minus diligere, et quod melius est magis amare, et tamen in utriusque dilectione congruum modum minime servare. Similiter et in contrariorum reprobatione contingit saepe simili ignorantia peccare. Studeamus ergo per quartum gradum ad quintum ascendere, ut sciamus in omni malo vel bono, odii vel amoris congruam mensuram servare.
Chapter 27 of 53