Caput VI. De principatu liberi arbitrii.
A capite totum corpus regitur, a corde totum vivificatur, a pedibus totum circumfertur. Caput totum regit, et liberum arbitrium omnium quae in homine sunt regimen et moderamen conditionis jure suscepit. Et, sicut ex his omnibus quae extra hominem sunt nullum dominum patitur, sic et his omnibus quae in ipso sunt libertatis suae dignitate principatur. Siquidem et si aliquis motus in homine contra vel praeter hominis voluntatem surgit, sicut nunquam ei nisi ex arbitrii libertate consentit, sic nunquam nisi ex ipsius permissione in actum prorumpit. Imperat sane persaepe motui corporis motus sensualitatis, imperat frequenter et animi affectus non solum sensibus, verum et appetitibus. Nihil tamen horum omnium ad conatus sui exit effectum, nisi ad liberi arbitrii nutum voluntariumque consensum. Principatur itaque omnibus liberi arbitrii ultroneus consensus; quia, secundum sapientiae documentum, excelso alius excelsior est, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universae terrae rex imperat servienti. Universae itaque terrae rex iste imperat; quia, cum per caetera omnia corporis membra motus omnis ei ad nutum deserviat, illud etiam quod solum ei pro voto non obtemperat, sed in magna saepe contradictione rebellat, potest et praeceps ab actu refrenare, et effrenatum gravi ultione percutere, et animositatis ejus audaciam forti castigatione frangere et emollire. Sic itaque nec ipsum ejus potestatem plene effugit quod ei impudenter contradicit, fortiterque resistit. Recte ergo, ut arbitror, capiti assimilatur, quod caeteris omnibus principatur.
Chapter 7 of 53