Skip to the text

Caput XVIII. Quomodo vitium vitio resistat.

Quis nesciat quam gravis saepe contentio et quam longa fiat disceptatio inter avaritiam et gulam, non dicam de talento, sed de uno solo nummo, cum quod una vult expendi, altera praecipit reservari. Sic saepe superbia luxuriae adversatur, et una ab altera vehementer infestatur, et multoties malum luxuriae compescitur, ut mens elata habeat unde glorietur. Quam multa sunt quae prohibet tenacia, quae tamen praecipit, et praevalet vana gloria. Et in his omnibus dividitur regnum adversus semetipsum. Quis tamen ignorat quam saepe hoc fiat, ut cum superbiae superbia obviat, ut una alteri cedat, etiam hoc ipsum quod superbia vincitur, superbiae militare convincitur? Sic saepe superbiae exuvias abjicimus, et de humili habitu amplius intumescimus. Sic honoris sublimitas contemnitur, ut de honoris contemptu quanto occultius, tanto altius sublimemur. Sed cum videris in hunc modum Aegyptios adversus Aegyptios concurrere, noli mirari, neque timere, sed scito quia prope est desolatio ejus. Omne enim regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Cum ergo audieritis praelia, et seditiones, et opiniones bellorum, nolite terreri. Nam ille manu fortis qui de coelo venit, rex fortis et potens in praelio, non venit pacem mittere in terram, sed gladium. Venit enim separare patrem adversus filium, et filium adversus patrem suum: et juste quidem, eo quod bonus pater gignat saepe malum filium, et filius bonus multoties habeat patrem malum. Cum enim mens de turpi delectatione confunditur, et humiliatur, et de tali parente humilitas nascitur, recte talis proles adversus talem patrem separatur. Similiter, cum castitas superbiam gignit, recte prolem suam talis parens detestatur et odit, et se adversus eam dividit et juxta hunc modum pugnat saepe vir adversus fratrem suum, et vir contra amicum, et inimici hominis domestici illius.

Chapter 19 of 53