Caput XXIX. De discretionis et deliberationis norma, et quae talenta, quomodo sint augenda.
Notandum itaque quod priora illa quinque talenta augenda, et multiplicanda sunt in affectione, ista in actione. Quod enim ibi ex discretione judicii semel impressum est cognitioni studiosae, postmodum imprimi debet et affectioni, hic autem quod ex consilii deliberatione praefiguratum est in cognitione, ad eamdem prudentiae regulam reformetur in opere. Ex priori itaque prudentiae regula debemus magis diligere quae magis sunt bona, non tamen magis exercere, cum saepe sint impossibilia, vel minus utilia. Sed, sicut ex hac secunda prudentiae regula docemur, illa magis exercenda sunt quae magis expediunt, quamvis saepe meliora sint quae exerceri non possunt, vel minime expediunt. Sic itaque studeamus quae meliora sunt magis amare, ut tamen sciamus, cum hoc expedit, meliora minus exercere, et sic illa quae magis expediunt, et minus bona sunt amplius exerceamus, ut illa quae minus exercentur, et meliora probantur magis diligamus. In hunc itaque modum ab uno eodemque Domino alii accipiunt quinque talenta in discretione judicii, alii autem duo in deliberatione consilii.
Chapter 30 of 53