Caput V. De infirmitate carnalis desiderii.
Sed, sicut nihil utilius prudenti consilio, sic nihil inferius, nihil infirmius carnali desiderio, eo quod juxta pedis similitudinem infimum locum teneat, et per delectationem carnis terrenis inhaereat. Quid, quaeso, infirmius, quid abjectius, quod nec illis quidem plene resistimus in quibus erubescimus? Quanta, quaeso, vilitas, quantave infirmitas, mente quidem consentire legi Dei quia bona est: quotidie tamen videre aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem in lege peccati? Vides ex his adhuc quam recte intelligatur per caput liberum arbitrium, per cor consilium, per pedem carnale desiderium?
Chapter 6 of 53