Caput XVI. De recuperatione primae potestatis.
Hoc quotidie regnum paulatim et per partes in suis electis Rex regnum restituit, nunquam tamen in hac vita ad eam pacem vel securitatem quam ante peccatum homo in paradiso habuit, eo quod languor capitis ad plenum curari non possit, et liberum arbitrium primi status vigorem perfecte recuperare nequiverit. Itaque liberum hominis arbitrium, quod ex seipso nihil boni potest, incipit posse quando, quantum voluerit ille qui omnia potest. Quae enim impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Incipit ergo posse ex divino adjutorio quod non potest de seipso, et quod jam non potest per naturam, accipit bonum posse per gratiam. Quotidie crescit ad bonum, quotidie roboratur contra malum. Crescit ad bonum, ita ut jam in potestate consistens, et habens sub se milites, possit dicere huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo suo: Fac hoc, et facit. Roboratur et aeque contra malum, ita ut jam non regnet peccatum in hoc mortali corpore, saepe autem a Deo, ut jam sibi illud dictum, credat. Absque imperio tuo non movebit quisquam manum, aut pedem in omni terra Aegypti. Et quantum hoc esse putamus omnes rebelles animae motus posse reprimere, et ab actu cohibere, quamvis necdum possit omnes perfecte delere, et regnum suum ad plenam pacem reformare? Quamvis itaque non possit omnes pacis adversarios exstinguere, nec omnium manus, vel pedes truncare, magnum tamen erit, si nulli liceat sine ejus imperio manum, vel pedem movere, et potest qui hujusmodi est veraciter psallere: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II). Itaque liber ille arbitrii consensus totius terrae, tot cogitationum, tot affectionum, appetituum, sensuum, imperator et Dominus, non potest interim omnia scandala de regno suo auferre, nec plenam perpetuamque pacem poterit firmare. Sed cum venerit quod perfectum est, et evacuabitur quod ex parte est, cum novissima destruetur mors in victoriam, tunc procul dubio supra modum multiplicabitur ejus imperium, et pacis ejus non erit finis. Tunc demum dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, in diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter, eo quod non sit qui exterreat.
Chapter 17 of 53