Skip to the text

Caput X. De inquietatione carnalis appetitus.

Sic sane et appetitus carnis semper in motu, semper in transitu est, et nunquam in eodem statu permanere potest. Accedit et recedit, crescit atque decrescit, et sic semper recedit atque decrescit ut iterum redeat et crescat; et sic semper redit et crescit ut iterum recedat atque decrescat. Verumtamen non eodem discursu vel pari impulsu appetitus quo et affectus animum exagitat vel inquietat. Neque enim ad ventorum similitudinem quotidiana permutatione per multiplices discursus variatur, nec alternis vicibus in contraria contrariis flatibus agitatur, sed fluminis more impetus sui tractum sequitur, donec desiderii effectum consequatur. Non enim momentaneis alter nationibus consuetudinis suae alveum commutat, ut succedentium desideriorum succedenter poeniteat etiam priusquam id quod concupierat apprehendat. Neque enim concupiscentiae suae cursum compescit, vel in contraria divertit, donec desiderium suum satiaverit, sicut affectus qui se variis qualitatibus per momenta singula induit, et impetus sui flatum sub uno saepe momento in contraria flectit, dum amorem suum sub mira quandoque celeritate in odium vertit. Aliud est enim, varia oblectamenta quaerere, et quasi de loco ad locum transire, et postquam satiatus fuerit, alia post alia fastidire, et quasi unum locum post alium deserere, et aliud est cursum suum in contraria flectere, et post pronos decursus in montana redire, quod nec aqua potest, nec appetitus solet facere. Currit tamen semper, et transit, et semper in idipsum redit, unde et Salomon dicit: Ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant (Eccle. I). Appetitus carnis est abyssus illa magna unde exeunt tot flumina, unde tot surgunt et tam infinita desideria. Videamus ergo locum unde hujusmodi flumina exeunt, locum quo currendo perveniunt. Videamus qua currunt, videamus qua recurrunt. Locus unde carnalis appetitus profluvium exit, necessitas; locus quo tendit, satietas; via qua transit, voluptas; via qua redit, cupiditas. Locus unde excurrit, est defectus nostri detrimentum; locus per quem decurrit, oblectamentum; locus ad quem percurrit, fastidium; locus per quem recurrit, desiderium. Post multum sane satietatis suae fastidium, iterum ex magno concupiscentiae suae desiderio omnis appetitus ad locum suum, ut iterum fluat, revertitur, quia ad reparanda corporis sui detrimenta voluptatis suae oblectamenta repetere eadem qua prius necessitate urgetur. Et, sicut omnis aquarum decursus in superficie terrae, et per visibiles meatus pertransit, et item per subterraneos invisibilesque meatus recurrit, sic omnis appetitus per invisibilem actionem desideriique expletionem paulatim expellitur, et iterum occulta quadam naturae operatione, vegetationisque motibus ad insolitos consuetudinis suae reflexus revocatur? Quale, quaeso, et quam miserum est sub hac vertigine semper agi, et hac tantae inquietationis exagitatione semper involvi? Quam expetenda, imo quam detestanda sunt illa desideriorum nostrorum oblectamenta quae semper et ex defectu generantur, et in fastidium vertuntur. Sed cur nos dicimus ea in fastidium desinere quae constat semper, Scriptura id attestante, in amaritudine cursum suum terminare? Omnia flumina, ait Scriptura, intrant in mare et mare non redundat (ibid.). Scimus quia flumina dulcem faciunt aquam, sicut maria amaram. Quid igitur est flumina intrare in mare nisi omnem delectationem carnalem terminari in amaritudine? Omne ergo flumen mare intrat, quia extrema gaudii luctus occupat. Omnis dulcis in mare decidens in amaram vertitur, quandoquidem risus dolore miscebitur. Omnia flumina in mare feruntur, et omnis aqua dulcis in amaram mutatur, quia oblectamentum, ut dictum est, in fastidium vertitur, et omnis delectatio carnis in amaritudine terminatur. Quia enim humana pravitas bonis suis bene uti nescit vel contemnit, superna justitia hoc cuique postmodum in flagellum vertit, unde prius injuste delectando deliquit. Sed flumina in mare intrant, et mare non redundat, quia in omni afflictione nostra, quia in omni percussione sua, divina aequitas modum servat, quia in omni eo quod nos ad ultionem vel ad correctionem percutit, justitiae metas non excedit. Mare ergo non redundat, quia malitiae nostrae meritum miseriae nostrae quantitas non exsuperat. Ex his itaque perpendere licet quomodo nos illi concupiscentiae pedes, de quibus jam dictum est, seu per affectum, seu per appetitum distrahunt, vel quo fine discursus sui extrema concludunt.

Chapter 11 of 53