Caput XV. De privatione primae potestatis.
Sed jam praevaricator hunc tantae obedientiae famulatum amisit, quia debitae servitutis reverentiam suo Creatori exhibere contempsit. Nam, accipiens armaturam zelus Creatoris armavit creaturam in ultionem inimicorum, et pugnat pro illo orbis terrarum contra insensatos, jam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, et catuli leonum rugientes ut rapiant, saevit draco cum furore trahentium super terram, atque serpentium. Vultis nosse quomodo nunc praevaricatorem ex praevaricationis suae merito, juxta verbum Domini, devorent aves morsu amarissimo? Cogitationes meae, inquit, dissipatae sunt torquentes cor meum (Job XVII). Dentes bestiarum Propheta timebat, cum pro his Domino supplicabat: Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam (Psal. XXI). Sciebat sane, quia stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia, nec experto latere poterat quam timenda esset talium bestiarum saevitia: Turbatus est, inquit alibi, a furore oculus meus (Psal. VI). Sed mirum in modum, juxta humanae industriae usum, idem Propheta bestias domabat ad venationem, et edomitis bestiis indomitas venabatur ad mortem: Rugiebam, inquit, gemitu cordis mei (Psal. XXXVII). Ecce quomodo rugitus gementis suffocabat rugitum prius furentis. Ecce quid contradictionis, ecce quid rebellionis praevaricator invenit in regno quod prius pacatum et tranquillum possedit. Potestatem itaque pristinam perdere, acceptumque regnum amittere potuit, recuperare autem vel retinere nunquam poterit nisi ex ejus munere qui potens est suscitare de pulvere inopem, et de stercore erigere pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Siquidem Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Novit hoc qui dixit: Tua est potentia, tuum regnum, Domine. Novit et Propheta quod ipse sit dominator Dominus, et in manu ejus honor, et imperium, et cui voluerit dabit illud, et idcirco ei humiliter supplicat, ut suum sibi regnum restituat, cum dicat: Da imperium puero tuo (Psal. LXXXV).
Chapter 16 of 53