Caput II. De tribus principalibus in homine.
Scimus autem quia in humano corpore caput tenet summum locum, pes imum, cor medium et intimum. Caput liberum arbitrium, cor consilium, pes carnale desiderium. Caput toti corpori supereminet, et liberum arbitrium omni actioni praesidet. Cor medium et intimum locum tenet, et salubre consilium vix de occulto erui, et in secreto inveniri valet. Pes in imo jacet, et carnale desiderium per appetitum infimis inhaeret. Liberum arbitrium praesidet omni actioni, imo est appetitui, quia etiam cum male egeris, cum jam foribus peccatum adfuerit, subter te tamen erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Quid est, erit subter te, nisi sub arbitrio tuo, eo quod quivis appetitus in actum non prodeat sine nutu spontaneo et consensu voluntario? Consilium quaeritur in secreto, et eruitur ab intimo, eo quod sapientia trahitur de occulto. In imo jacet carnis concupiscentia, quandiu adhaeserit pavimento anima mea, quandiu conglutinatus est in terra venter noster.
Chapter 3 of 53