Caput XXX. Cur non sint quinque gradus deliberationis, sicut et discretionis.
Sed forte miraris cur hic in deliberatione consilii, sicut superius in discretione judicii quinque talenta assignata non sint, cum hic sicut et superius assignari possint. Sed quaere diligentius, et invenies citius de reliquis tribus, quia unum ex his quaerere, erit inutile, aliud ex his habere, erit impossibile. Tertium ex his tam erit inutile quaerere quam impossibile habere. In his enim quae constat esse inutilia, quid prodest quaerere et investigare quae sunt ex eis magis frivola, cum constet omnia a nostris studiis amovenda? Et tamen per discretionem judicii quaerimus inter mala quae sint aliis pejora, ut sciamus quae minus, quae magis sint punienda, ne si ea nos hic minus digne percutimus, in ultimo die punienda reservemus. Singula autem eorum quae expediunt quid vel quantum utilitatis conferant, neminem puto posse comprehendere, nec hoc scientiae talentum credo, quempiam in hac vita percepisse, quamvis multos constet de Domini inspiratione et inutilia dignoscere, utiliora eligere. In his autem quae inutilia sunt, et minime expediunt, singulorum proprietatem quaerere et assignare, ut ex duobus superioribus patet, tam erit inutile quam impossibile. Cum ergo hujusmodi talenta de Domini largitate percipimus, tanto in his instantius operari debemus, ut ea cum lucro reportemus, quanto constat quia alieno ea munere possidemus. Nemo itaque sibi attribuat cum recta judicat, vel utilia deliberat.
Chapter 31 of 53