Skip to the text

Caput XXXII. De concupiscentia mali.

A planta, inquit, pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Per pedem, ut dictum est, intelligimus carnale desiderium, per caput autem liberum arbitrium. Planta autem est imum pedis, vertex vero summum capitis. Sed quid inferius jacet quam id quod est in necessitate, et quid altius eminet quam id quod est in potestate? Planta itaque pedis, necessitas infimi desiderii, et vertex capitis potestas liberi arbitrii. Pedis planta, concupiscentia necessaria. Vertex capitis, potestas votiva. Ad pedem pertinet necessitas concupiscendi, ad verticem vero facultas operandi. Pedis imum, necessitas concupiscendi malum; capitis summum, facultas operandi bonum. Bonum hic dico commodum, non meritum. Meritum autem ad sanitatem, non ad infirmitatem pertinet, et de tali vertice dici non deberet. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas, nisi forte quis usque exclusivum hic, non inclusivum dicat, et verticem solum a caeterorum membrorum lege excipiat. Sed utinam homo tam haberet verum bonum in potestate, quam vere habet verum malum in necessitate.

Chapter 33 of 53