Caput XXXI. Quod illuminantem gratiam non semper habemus praesentem, nunquam autem sufficientem.
Sed et ille quidem, qui jam hujusmodi talenta accipere meruit, non ita securus sit, quasi jam ulterius falli non possit. Nam, sicut ille solus sapienter discernit et prudenter sibi consulit, quem divina gratia inspirat et ejus inspiratio illuminat, sic tunc solum utrumque utiliter valet cum aspirantem gratiam praesentem habet. Sed quis est qui in hac vita semper gratiam praesentem habeat, vel habere valeat? Visitas eum, inquit Job, diliculo, et subito probas illum (Job VII). Sed si ille prophetarum eximius divinae revelationis lucem semper praesentem habuisset, Domino utique minime proclamasset: Illumina oculos meos (Psalm. XI); et illud: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam (Psal. XLII). Divinus itaque ille internae aspirationis radius quandoque infunditur, quandoque subtrahitur. Posuit enim tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae. Sed iterum ad Domini nutum ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabantur. Sole itaque occidente, et iterum oriente fit vespere et mane, ut sit tempus flendi et tempus ridendi, pro eo quod ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Quid igitur mirum, si omne cor moeret quod divinam lucem semper praesentem habere non valet, sine qua nihil clare perspicit, nihil recte discernit? Plus aliquid adhuc audeo dicere, et quod nemo, ut arbitror, audeat negare, quia homo etsi gratiam praesentem haberet, nec sic quidem moeroris causas plane evaderet. Nunquam enim homo in hac vita etiam pro hac parte habet gratiam sufficientem, quamvis tamen quandoque habeat gratiam praesentem. Quod enim superius diximus de libertate arbitrii, hoc idem affirmamus de discretione judicii. Sicut namque in hac vita nunquam habemus sufficientem gratiam ad bonum faciendum, sic nunquam hic sufficientem gratiam habere possumus ad verum discernendum. Attende nunc, obsecro, quanta sit multitudo bonorum innumerabilium a summo creaturarum usque ad imum. Inveni mihi unum aliquem ex omnibus qui unum aliquid horum ad plenum comprehendat, de quo secure dicere et veraciter affirmare audeat, quia hoc tantum valet, nec plus, nec minus, et quia hoc tantum diligendum est, nec plus, nec minus. Hoc sane nec ille praesumere potest cui omnem diem judicare dictus est, ut juste mirari debeas, quomodo possit omnem diem judicare qui nullum omnino possit comprehendere. Ecce quantam ambigui caliginem cor humanum sustinet, et quantam quandiu hic vivitur sustinere habet, ut merito dicatur quia omne cor moeret. Moeret utique propter mentis caliginem, et caligat propter mentis moerorem. Quanto autem moeret, tanto et hebet, et quo amplius hebet, eo et vehementius moeret, quia et ex moerore hebetatur, et ex hebetudine ad moerorem renovatur. Superius agnovimus de infirmitate liberi arbitrii per languorem capitis, hic jam didicimus de ambiguitate consilii per moerorem cordis. Restat adhuc audire, et agnoscere de inquietudine desiderii per infirmitatem corporis.
Chapter 32 of 53