Skip to the text

Caput XXXIII. Quod totum hominis infirmitati subjacet.

Sed est quoddam bonum quod est ad meritum, et est quoddam quod est ad reatum, et est quoddam quod neque est ad meritum, neque ad reatum. Sed illud quod est ad reatum, rectius dicitur malum quam bonum, quamvis ab his qui libenter committunt malum dicatur, et diligatur quasi bonum. Bonum autem quod non est ad meritum, sicut nec ad reatum, melius dicimus commodum. Hujusmodi autem multa habet homo, non solum in libertate, verum etiam multoties in potestate, sicut, et eorum quae sunt ad reatum multa habet saepe non solum in voluntate, sed etiam in necessitate. Eorum autem quae sunt ad meritum, nihil habet in libero arbitrio nisi ex divino adjutorio. De difficultate illius quod est ad meritum, dicitur: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), de facultate illius quod non est ad meritum, nec tamen ad reatum dicitur: Si enim vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se? (Matth. VII.) De necessitate illius quod est ad reatum legitur: Quod enim nolo malum id ago (Rom. VII). Ex his itaque tribus rerum generibus quae distinximus, alia potes habere in potestate, alia in libertate, alia in voluntate, alia in necessitate. Illud in potestate est, quod pro arbitrio voluntatis fieri vel praetermitti potest. Illud in libertate habemus ad quod aliena violentia cogi non possumus. In voluntate autem est quod fieri velis, etiamsi id efficere non possis, in necessitate vero habes cui etiam cum volueris resistere non vales. Possemus adhuc hos quatuor differentiarum gradus ad invicem conferre, alternatimque conjungere, et illud interioris hominis nostri corpus per multa membra distinguere, et ab imo pedis sursum, vel a summo capitis deorsum considerationis nostrae modum ordinare. Sed, ne in his nimis immoremur, illud quod hic de hujusmodi corpore dicitur, et quod praeteriri non debet intueamur: A planta, inquit, pedis usque ad verticem non est in eo sanitas (Isa. I). Si solum hoc ad sanitatem pertinet quod ad meritum valet, totum quod hominis est infirmitati subjacet, quia nec merito pollet quod est in potestate, nec vitio caret, quod est in necessitate, et utrique incommodo subjacet, et quod est in voluntate, et quod est in libertate. A planta ergo pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Quomodo enim ad bonam valetudinem pertinet quod ad meritum non valet, quod in retributionis judicio nihili est, et ad verum bonum adjuvare non potest, imo magis vero malo obnoxium reddit, et reum constituit? A planta ergo usque ad verticem non est in eo sanitas. Totum infirmitas occupat a capite usque ad verticem, quia potestas nec expellit necessitatem, nec explet voluntatem, nec explicat, sed implicat amplius libertatem. Quo enim plura valet, eo et plura sunt unde et rationem reddere debet. Itaque totum occupavit infirmitas, et a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.

Chapter 34 of 53