Caput XXXIV. Quomodo sit inordinatus, vel quam immoderatus affectus.
Respice tandem ad similitudinem qui plenius nosse cupis spiritualem infirmitatem. Idcirco sane exterioris hominis membra audis nominari, ut ex notis discas quae de interioris hominis statu non nosti. Considera igitur quae, vel unde sit exterioris hominis infirmitas, et animadvertes quid de spirituali infirmitate aestimare debeas. Sicut superius autem jam diximus, sanitas corporis est integritas naturalis complexionis, humorumque omnium commensuratio proportionalis. Infirmitas autem est sanitatis privatio, integritatisque corruptio. Quatuor ergo sunt humores ex quibus omne corpus conficitur, vegetatur, moderatur, nutritur atque conservatur. Hi omnes in omni corpore ad unam legem sub rata, sed dissimili in dissimilibus proportione concurrunt, et diversam in diversis complexionem constituunt. Debet itaque ordo congruus, congruaque mensura secundum naturae modum inesse singulis, ut sit in eis, ut dictum est, commensuratio proportionalis. Quandiu autem unusquisque proprium locum occupat, modumque sibi congruum servat, corpus in sua sanitate perdurat. Quod autem sunt quatuor humores in corpore, hoc sunt quatuor principales affectiones in corde, et quod est sensus in carne, hoc est intellectus in mente. Visus etiam habet sensum cordis, sicut sensum corporis nominare, unde et sententiam a corde, vel a cordis non a corporis sensu solemus dicere. Amor itaque et odium, gaudium et dolor, quatuor principales affectiones sunt, ex quibus caetera omnia desideriorum, voluntatum, votorum, affectionumque originem trahunt. Vide ergo quam multa amamus, vel odimus, quae tamen amasse, vel odisse minime, vel moderatius deberemus, et item quam multa sunt pro quibus inordinate vel immoderate gaudemus, sive dolemus. Quemadmodum autem humores in corpore, sic et affectiones in corde, secundum quod ordinem modumque congruum perturbant, varias infirmitates procreant. Superius jam vidimus quam sit hebes cordis sensus. Videamus nunc quam sit infirmus cordis affectus. Ostende ergo mihi unum aliquid circa quod affectum tuum ita ad certam, legitimamque mensuram restringas, ut aliter omnino, aut amplius, aut minus circa ipsum extendere non debeas. Sed quomodo poterit animus affectum suum ad perfectam aequitatis legem vel in una aliqua re restringere, quandiu intellectus nullam rem poterit ad plenum comprehendere, nec dignitatis ejus mensuram sub perfecta determinatione assignare? Quomodo enim fieri potest quod sciri non potest? Si enim nescitur certa mensura plenae et perfectae dilectionis, vel cujuslibet alterius affectionis, quomodo custodiri potest mensura quae sciri non potest? Si itaque animi affectus in multis est inordinatus, et in nullo penitus ad summam aequitatis mensuram moderatus, non est quod mirari vel dubitare debeas, cum legas: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Omni hora (imo per singula pene momenta) in nostra aestimatione fallimur, et ruptis aequitatis loris ad nostra desideria effrenamur. Nusquam modus; nusquam certa mensura servatur, dum animus semper ex carnis impetu turbinis more huc illucque impellitur. A planta itaque pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Felix tempus et exspectabilis hora, ubi jam ulterius nulla cogitatio in sua examinatione fallitur, ubi nulla affectio in suo desiderio effrenatur. Hanc cognitionis integritatem virtutisque perfectionem nulla interim possumus cogitatione attingere, nulla animi industria servare.
Chapter 35 of 53