Caput XXXV. Quomodo homo ad legitimam integritatis mensuram perducitur.
Haec est illa promissi denarii rotunditas, et verae summaeque perfectionis integritas, quae in Domini vinea laborantibus promittitur, sed nonnisi in fine diei postque operis consummationem tribuitur, Domini vinea, humana conscientia. Haec est vinea Domini electa in qua plantavit omne semen verum. Pro hujus vineae cultura Dominus exit, cum suam voluntatem per internam aspirationem innotescere facit, Domini itaque egressio ejus est manifestatio. Iteratio egressionis augmentatio est cognitionis. Multiplex egressio, multiformis manifestatio. Diversitas horarum, varii gradus profectuum. Secundum processum itaque dici successionemque horarum Dominus egreditur, quia secundum perfectionis profectum, virtutumque promotionem divina cognitio augmentatur. Vineae cultores, cogitationes, et affectiones. Hujusmodi cultores in vineae cultura laborare habent, quia in conscientiae emundatione utrique desudare debent. Primi exercendi sunt in investigatione veritatis, secundi autem in exercitatione virtutis. Ad illos pertinet in altum fodere, et occulta penetrare, ad istos spectat sarmentorum superflua amputare, et morum inutilia resecare. Illorum labor est correctio errorum, istorum labor castigatio vitiorum, introducuntur sane mane, hora tertia, sexta, nona et undecima qui laborant in vinea, et desudant in hujusmodi cultura. Mane primo lux incipit apparere, ad tertiam dies solet incalescere, ad sextam autem vehementius aestuare, ad nonam constat solem ad inferiora inclinare, caloremque temperare, ad undecimam vero contingit calorem cum luce paulatim deficere. Quid itaque est ortus lucis, nisi illuminatio veritatis, et quid est inchoatio caloris, nisi acceptatio bonitatis? Aestuationem autem caloris, fervor est dilectionis. Temperamentum vero caloris est abominatio vanitatis. Sed et subtractio caloris et lucis, quid aliud est quam refrenatio cupidatis, seu etiam hebetatio prudentiae carnalis? Mane itaque facit discretio boni et mali, tertiam appetitus veri boni, meridiem desiderium summi boni, nonam fastidium falsi boni, undecimam vero efficit odium, seu etiam oblivio veri mali. Mane itaque illuminatur intellectus, ad tertiam corrigitur consensus, ad sextam inflammatur affectus, ad novam restringitur sive etiam hebetatur corporis sensus, ad undecimam refrigeratur carnalis appetitus. Si enim corporis sensus a sua evagatione non restringitur, carnalis appetitus inquietudo non exstinguitur. Sed cum corporis sensus viriliter donatur vigore abstinentiae, et violenter restringitur rigore disciplinae, incipit in assuetis oblectamentis minus minusque delectari, et ad pristinas delectationes magis magisque hebetari. Hebetudinem autem sensuum necessario sequitur lentitudo appetituum. Inquantum ergo appetitus, vel caeteri hominis sensus ad aequitatis mensuram restringitur, eo citius retributionis denarius perfectionisque forma percipitur, et ad integritatis rotunditatem appropinquatur. Nihil enim aliud est omnes in fine denarium percipere, nisi in omnibus sensibus nostris tandem perfectionis formam possidere.
Chapter 36 of 53