Caput XXXVI. Quibus gradibus ad integritatis plenitudinem perducimur.
Primo igitur omnium est consilium quaerere, et eo invento voluntatem corrigere, sicque animum ex virtutum exercitio ad coelestium desiderium inflammare. Sed post aeternorum desiderium debemus etiam a licitis sensus nostros cohibere, ut illicitorum possimus appetitum temperare, vel, inquantum possibile est, penitus exstinguere. Cui dubium quin haec omnia cooperentur ad spiritualis vineae cultum, et rectitudo consiliorum, et correctio voluntatum, aestuatio coelestium desideriorum, restrictio sensuum, moderatio appetituum?
Notandum sane de hujus Dominicae vineae cultoribus, quia quo quique veniunt tardius, tanto laborant et minus. Quo enim profectus nostri dies amplius crescit, eo utique virtutum exercitium magis magisque dulcescit, et quo amplius desideriorum appetitus temperatur, eo utique pondus diei et aestus minus minusque sentitur. Nam, quantum crescit amor, tantum decrescit et labor. Per amorem siquidem fit jugum suave, et onus leve, quod prius videbatur intolerabile. Illud quoque sciendum, quia quo profectus nostri diem producimus, quantum ad ejus finem appropinquamus, tanto puriora, tanto perfectiora vota seu desideria habemus. Hinc est quod hi qui tardius veniunt prius denarium accipiunt, quia in proficientibus quidem succedentia semper perfectae integritati vicinius appropinquant. A novissimis autem remunerationis ordo incipitur, quia prius peccati fomes tollitur qui appetitui principaliter dominatur, et ad legitimum modum aequitatisque mensuram appetitus restringitur, integritatisque denario donatur, quam in caeteris sensibus homo glorificetur. Quemadmodum enim nunquam nisi per consilium bonum voluntas emendatur, et nisi voluntate correcta nunquam sensus vel appetitus restringitur atque corrigitur, sic e converso prius est, absque dubio, ut vitium appetituum vel sensuum destruatur, quam voluntas bona ad veram pacem componatur. Et quandiu voluntas invenit unde oporteat erubescere, semper cogitatio habet quod debeat accusare. Omnes autem vineae cultores, ad vesperum, denarium accipiunt, qui in vineae cultura perseverant. Quid est vespera, nisi diei finis, terminus laboris, hora quietis, tempus retributionis? Ad vesperam itaque denarius ab omnibus accipitur, quia post consummatum laborem, retributionisque tempore, omnis sensus hominis ad perfectionis integritatem, sicut dictum est, sublimatur. Unum ergo idemque tempus est finis laboris, et inchoatio quietis, terminus operis, et hora retributionis. Nunquam enim labor culturae finitur, nunquam inquietudo conscientiae compescitur, nisi cum animi profectus ad perfectionis terminum perducitur.
Chapter 37 of 53