Caput XXXVII. Quod eadem perfectionis forma futura sit in cogitatione, et in affectione.
Sed quid illud dicimus, quod una eademque retributionis mensura impenditur omnibus? Nihil additur primis, nihil minuitur novissimis. Quis nesciat recta consilia in cultura vineae, tam recta desideria quam recta opera praecedere? Quod enim sine consilio concupiscitur, vel agitur, non ad vineae cultum, sed ad vineae detrimentum cooperatur. Prior itaque est in vinea labor cogitationum quam affectionum. Quandiu autem in hac vita sumus, quandiu in vinea laboramus, plus utique est, quod de perfectionis plenitudine attingere possumus cogitatione, quam quod interim possumus plenae affectioni imprimere, vel opere explere. Quis enim totum hoc possit quod se debere, vel decere cognoscit? Sed cum retributionis tempus institerit, cum Domini operariis mercedis, gratia perfectionis denarius redditus fuerit, nihil majus erit in consilio quam in desiderio, nihil minus in affectione quam in cogitatione. Procul dubio post acceptam retributionem quidquid unusquisque se debere vel decere cognoverit, totum et poterit, totum implebit. Eadem igitur perfectionis forma, quae fuerit in cognitione, eadem prorsus, eadem penitus erit et in dilectione. Eumdem itaque denarium accipiunt novissimi, quem merentur accipere et primi. Sed quis ille operarius est, qui primo introducitur, sed novissime remuneratur, cui etiam per increpationem dicitur: Tolle quod tuum est, et vade. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Matth. XX.) Quis ad cordis munditiam, cum tanta difficultate anhelaret; quis in hujusmodi cultura tantum laboris impenderet, nisi eum sua conscientia remorderet? Primus itaque operarius vineae, cogitatio, accusatrix conscientiae. Hujus operarii oculus tanto nobis est nequior tantoque molestior, quanto nobis Dominus fuerit benignior atque munificentior. Quanto enim majorem gratiam a Domino accipimus, tanto acriore remordentis conscientiae stimulo urgemur quoties peccamus. Quandiu in nobis aliquid imperfectionis invenire poterit, ejus nos respectus confundit, perturbat et cruciat. Hujus itaque operarii labor nunquam finitur, donec omnis imperfectio de medio tollatur, et ad integritatis plenitudinem homo reformetur, et perfectionis denario muneretur. Sed post remunerationis consummationem tollet quod suum est, et vadet, quia quod jure reprehendat non inveniens redargutionis stimulus quiescet, et evanescet. O qualis tunc erit cognitionis perfectio! o quanta virtutis consummatio! Ubi nulla aestimatio, vel ad modicum fallitur, ubi nulla affectio uspiam effrenatur. Sed quod tunc de omni affectione, et ad omnia speramus, hoc nunc de nulla, vel in qualicunque re praesumere audemus. Vide ergo quanta ibi erit nostra virtus, vide quantus hic sit noster defectus. O quanta tunc erit hominis firmitas, o quanta est interim ejus infirmitas! A planta enim pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Summam siquidem aequitatis mensuram, quam in omni re tunc cognoscere et custodire poterit, in nulla hic nosse, vel posse, nisi praesumptuose, confidit. Vides certe, ut arbitror, hanc infirmitatis humanae corruptelam, quam late grassatur, quae omni affectui usque adeo ad omnia dominatur, ut recte de eo dicatur: A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.
Chapter 38 of 53