Caput primum.
Videamus autem nunc ea quae sequuntur: Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, neque curata medicamine, neque fota oleo (Isa. I). Triplex malum jam superius descripsit; ecce jam alia tria iterum adjungit, vulnus videlicet, livorem et plagam tumentem. Tria illa quae superius posuit quasi ab intus generantur: nam tria illa quae modo adjunguntur, quasi a foris infliguntur. Languor capitis, moeror cordis, dolor infirmi corporis, quasi ab intus surgunt ex defectu naturae. Vulnus, et livor, et plaga tumens quasi de foris occurrunt ex supervenienti occasione. Per languorem capitis, ut dictum est, intelligimus debilitatem liberi arbitrii ad bonum, per infirmitatem corporis, inquietudinem desiderii ad malum, per moerorem cordis caliginem, et ambiguitatem judicii ad utrumque discernendum. In languore itaque intelligitur impotentia boni, in vexatione infirmitatis, concupiscentia mali. In nubilo moeroris, ignorantia boni et mali. Quis autem non videat haec tria mala ita inviscerata esse, ut quantumcunque sibi prospiciat, quantumlibet caute agat, non possit homo his malis carere, quae ab intus surgunt ex defectu naturae? Quis enim est, qui ad bonum agendum, etiam invitus, aliquando non torpeat? Quis in tenebras ignorantiae contra voluntatem quandoque non incidat? Quis concupiscentiae laqueos ita penitus evadat, ut eos etiam quandoque sollicite fugiens, et fortiter retinens non incurrat? Sed illa quae per consensum admittimus, quasi ex propria negligentia, vel incuriae toleramus. Ista igitur, quae per consensum admittuntur, quasi quaedam vulnera animae naturae infliguntur. Nam illa quae inviti etiam toleramus, et quibus nulla prudentia, nulla industria resistere valemus, potius, ut dictum est, naturae innata quam exterius sunt inflicta. Haec itaque tria mala (quae quasi a foris homini infliguntur), audi quomodo describuntur. Vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligata, neque curata medicamine, neque fota oleo. Primo illud consideremus quid inter se differre voluit plagam et vulnus. Sed forte quod quaerimus in eo innuitur, quod cum plaga ponitur, tumens adjungitur, ut plaga intelligatur quae tumet, et vulnus quod omni tumore caret. Vulnus itaque est, ubi membrum non laeditur interius, nisi quantum aperitur exterius. Livor autem est, ubi ex contritione interius corrumpitur, nec tamen ad vulneris similitudinem exterius aperitur. Plaga autem tumens est, ubi et latius conteritur intrinsecus, et tamen vulneris more in parte aperitur extrinsecus. Videntur autem singula proprias differentias habere, quibus tamen constat commune extrinsecus infligi ex supervenienti contritione, sicut illis primis ab intus surgere ex interna corruptione. Recte itaque tria illa quae primo loco posita sunt, generaliter referimus ad omnia, et sola vitia tria ista quae modo adjunguntur ad sola peccata, sicut tria illa quae ultimo loco ponuntur ad utrorumque remedia. Per languorem itaque capitis, per moerorem cordis, per infirmitatem corporis, intelligamus triplex vitium; per vulnus, livorem et plagam tumentem, triplex peccatum; per ligamentum, medicamentum et oleum, triplex remedium.
Chapter 39 of 53