Caput II. Quid sit vitium, et quid sit peccatum.
Sane sicut aliud est morbus atque aliud est vulnus, sic procul dubio aliud est vitium atque aliud est peccatum. Sicut in corpore videmus, sic et de corde intelligere debemus, quia aliud est ex occulto prodiens interna corruptio, atque aliud extrinsecus inflicta manifesta contritio. Sic aliud est quando malum in sola cogitatione, etiam ab initio sentitur, atque aliud quod nutu spontaneo ex deliberatione committitur. Illud quasi ab intus nascitur, istud quasi extrinsecus infligitur. Vitium itaque est ipsa infirmitas naturalis corruptionis, peccatum vero est ipsa prava assentatio tentantis infirmitatis. Vitium est quasi quaedam passio naturae, peccatum vero est spontanea quaedam actio industriae. Vitium est ipse appetitus mali, qui solet praecedere vel provocare consensum, peccatum autem ipse est consensus mali, qui solet saepe subsequi vel comitari appetitum. Profecto aliud est pravum motum in corde sentire, atque aliud pravo motui consentire. Quod pravum motum sentimus, vitium est; quod pravo motui consentimus, peccatum est. Vitium itaque est in sensu, et in affectu; peccatum vero est in solo consensu seu etiam effectu. Quando quod verum est videtur nobis falsum, et quod falsum videtur esse verum, vitium est in sensu. Quando quod justum est videtur nobis amarum, et quod injustum est videtur esse jucundum, vitium est in affectu. Sed cum falsae opinioni fidem adhibemus, jam sensus nostri vitium transit in peccatum. Sic cum pravae delectationi acquiescimus, affectus nostri vitium similiter transit in reatum. In hunc modum vitia in peccata transeunt, et consentientem reum constituunt. Vitium itaque sensuum fit origo errorum, vitium vero affectuum radix iniquitatum. Sensum autem non corporis, sed cordis hic intelligimus, unde et sententiam dici non ambigimus, hebes itaque sensus et exordinatus affectus omnium malorum origo sunt, ut diximus. In hunc itaque modum vitium dominatur sensui, et affectui, et cum consensum allicit, vel etiam in effectum transit, fit causa peccati. Consensum autem non semper effectus consequitur; sed cum necessitate praepeditur, solo consensu peccati culpa consummatur. Ecce jam distinximus quid a se distent vitium et peccatum, secundum quem distinctionis modum ostendimus, triplex vitium, et triplex peccatum. Fastidium boni, desiderium mali, ambiguitas utriusque discernendi. Ecce triplex vitium, de quibus est superius jam dictum. In languore etenim capitis ostensum est homo quam sit torpens (imo quam sit impotens) ad bonum; in infirmitate corporis quam sit fervens, et inquietus ad malum; in moerore cordis quam sit hebes et lippus ad utrumque discernendum. Ecce tria vitia, impotentia, ignorantia, concupiscentia. Sed quoniam de his quae dicenda videbantur, jam superius diximus, eadem replicare hic non debemus.
Chapter 40 of 53