Caput III. Quod tribus modis peccata contrahimus.
Secundum autem hoc triplex genus vitiorum, est et triplex genus peccatorum. Alia enim sunt, in qua incidimus per infirmitatem, alia quae incurrimus per errorem, alia quae committimus per solam iniquitatem. Peccata infirmitatis dicimus, quae quamvis fortiter et prudenter insistimus, ad plenum tamen vitare non possumus. Quando malum committimus, quia bonum putamus, per errorem et ignorantiam peccamus. Qui autem quod malum novit, et vitare potuit ex industria committit, ex sola malitia, quia ex solo amore, et concupiscentia mali delinquit. Secundum hunc triplicem peccandi modum dicimur peccare in Patrem, peccare in Filium, peccare in Spiritum sanctum. Nam quamvis una eademque sit potentia, sapientia et bonitas Patris, et Filii, et Spiritus sancti, secundum quemdam tamen modum loquendi in quibusdam Scripturae locis, potentia Patri, sapientia Filio, benignitas Spiritui sancto (quasi specialiter) videntur assignari. Qui igitur per infirmitatem delinquit, ei utique valde contrarius est qui summa potentia est. Qui vero per ignorantiam peccat, ei utique valde contrarius est qui summa sapientia est. Qui autem per solam malitiam offendit, quomodo ei magis adversari potest qui summa bonitas est? Secundum hunc itaque considerationis modum, specialiter videtur agere contra Patrem, qui peccat per infirmitatem; specialiter contra Filium agit, qui per ignorantiam delinquit; specialiter Spiritui sancto adversatur, quod per malitiam committitur. Recte autem ei qui peccat in Spiritum sanctum non remittitur in hoc saeculo, nec in futuro; quia, qui per malitiam peccat, si in praesenti poenitet, recte ab eo exigitur plena satisfactio, non poenitenti vero debetur plena damnatio in futuro. Qui vero peccant ex infirmitate vel ignorantia, sicut aliquam excusationem habent in culpa, sic aliquid remissionis habere debent in poena. Recte cum eis vel in praesenti satisfactione, vel in futura damnatione remissius agitur quorum culpa per impotentiae, vel ignorantiae excusationem levigatur. Recte nihilominus qui in culpa nihil habent excusationis, in poena similiter nihil accipiunt remissionis. Miro itaque modo qui de voluntariis peccatis poenitentiam agunt in hac vita, remissionem sine remissione accipiunt. Accipiunt namque plenam remissionem commissi criminis, sine ulla remissione condignae satisfactionis. Peccare itaque in Patrem, ut dictum est, est peccare per impotentiam; peccare in Filium, est peccare per ignorantiam; peccare in Spiritum sanctum, est peccare per malitiam.
Chapter 41 of 53