Caput IV. Quid quibus peccatis sit proprium.
Audiamus ergo quomodo haec eadem mala in Isaia ab eodem veritatis magistro describantur, cum dicitur: Vulnus, inquit, et livor, et plaga tumens. Per vulnus itaque intelligimus illud peccatum quod committitur per solam infirmitatem; per livorem, illud quod contrahitur per solum errorem; per plagam tumentem, illud quod consummatur per iniquitatem. Si enim per vulnus illam contritionem intelligimus, quae quidem exterius aperitur, intrinsecus autem in tumorem minime vertitur, vide quam recte per ipsum peccatum infirmitatis designetur. Quid enim est contritio exterius aperta, nisi culpa manifesta sine simulatione, et contradictione aliqua? Quid enim est contritio sine tumore, nisi culpa, sine elatione, culpa cum humiliatione et confusione? Talia utique sunt peccata quae per infirmitatem, (et quasi inviti), committimus: nulla enim amplius erubescimus, nulla amplius damnamus. Nam peccata ignorantiae magis solemus negare quam accusare, et peccata malitiae magis consuevimus vel per impudentiam jactitare, vel contumaciam defendere. Tales utique illi esse describuntur qui per sapientiam arguuntur. De quibus dicitur: Quod laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). Livor est ubi contritio pelle obtenditur, et ne sanies profluat, eadem qua tegitur pelle prohibetur. Sic ignorantiae peccatum, ne in apertum prodeat, sub ambiguitatis suae obumbraculo se velat, et ne per confessionis aperturam corruptionis suae putredo erumpat, falsae opinionis velamento se palliat. Ejusmodi tamen mens saepe quae suo errori cedit falsaeque opinioni acquiescit, nec sic quidem in suis tenebris quiescere sinitur, ut secura sibi esse videatur. Sed variarum sententiarum alternatio, multiplicisque ambiguitatis fluctuatio mentem modo huc, modo illuc impellit, et eam quietam esse non sinit, sicque ad livoris similitudinem trepidam conscientiam et per sollicitudinem excoquit, et in formidinis nigredinem vertit. Recte autem per plagam tumentem peccatum malitiae exprimitur, quod sine Dei contemptu minime committitur. Peccatum enim quod facile vitare possumus, quod et peccatum esse indubitanter agnoscimus, quomodo, quaeso, sine Dei contemptu perpetrare valemus? Talia namque peccata, peccata malitiae recte dicuntur, quae neque per ignorantiam, neque per infirmitatem, sed sola mala voluntate committuntur. Quid itaque est tumor in percussurae contritione, nisi contumacia in culpae commissione, Deique contemptus in praecepti transgressione? Recte ergo, ut diximus, per vulnus quod in tumorem non vertitur, exprimitur peccatum infirmitatis, recte per livorem qui pelle tegitur, peccatum erroris, recte per plagam quae tumore inflatur, peccatum malignitatis.
Chapter 42 of 53