Caput V. De peccato triplici, actionis, cogitationis, consuetudinis.
Vel possumus per vulnus intelligere mortuum extra domum, per livorem mortuum intra domum, per plagam tumentem mortuum jam putrescentem intra tumulum: per vulnus peccatum actionis, per livorem autem intelligimus peccatum cogitationis, per plagam tumentem peccatum consuetudinis.
Et notandum quia, sicut nihil aliud est plaga tumens quam vulnus in tumorem versum, sic peccatum consuetudinis nihil aliud est quam actionis malum in consuetudinem ductum, peccatum ergo per actionem manifestum, quid aliud est quam vulnus apertum, cadaver elatum? Et quid aliud est peccatum adhuc in cogitatione latens, nisi livor sub pelle putrescens, vel cadaver domus suae latebras necdum deserens? Vel quid aliud est consuetudo mala, et jam per infamiam putrida, quam plaga ex putredine jam tumida, vel fetentis cadaveris membra jam tabida? Neminem moveat quod prius ponitur contritio vulneris quam livoris, cum per vulnus peccatum actionis, et per livorem intelligi debeat peccatum cogitationis. Rectius namque fortassis et quasi congruis incrementi gradibus ordinari, et distingui corruptionis nostrae modus cuiquam videretur, si primo loco livor, secundo vuinus, novissimo plaga tumens poneretur, ut post malum cogitationis, malum actionis, et post utraque haec malum consuetudinis describeretur. Sciendum tamen est quod, quamvis peccatum actionis secundum aliquid sit majus peccatum, tamen cogitationis secundum aliquid est periculosius. Nam peccatum actionis quamvis forte majus sit ad reatum, peccatum tamen cogitationis vide ne forte difficilius sit ad sanandum. Peccatum enim manifestum quo magis erubescimus, eo saepe maturius corrigimus. Saepe etiam culpa per actionem manifesta, vel admonitione corrigitur, vel ultione percussa ab invito deseritur. Hinc est quod in Evangelio Lucae prius juvenis mortuus extra domum elatus resuscitatus legitur, quam puella mortua quae adhuc intra domum invenitur. Si ergo per vulnus peccatum actionis, et per livorem peccatum cogitationis recte intelligimus, quid mirum si prius vulnus, et postea livorem in mystica lectione invenimus, cum peccatum cogitationis peccato actionis videatur esse periculosius, et hujus ordinis rationem evangelico exemplo approbemus? Recte autem plaga tumens novissimo loco, et quoddam quasi fastigium ponitur, per quam malum pravae consuetudinis designatur, eo quod ad reatum immanius, et ad sanandum difficilius caeteris omnibus invenitur.
Chapter 43 of 53