Caput VI. Quod praedicta singula tribus modis possint accipi.
Vel per vulnus quod est sine tumore, sed et nihilominus sine omni curatione possumus intelligere peccatum quod accusamus, nec tamen deserimus per livorem, peccatum quod per hypocrisim tegimus. Per plagam tumentem, peccatum quod per contumaciam defendimus. Tribus itaque modis peccati contritio aperitur, tribus modis obducitur, tribus modis inflatur. Aperitur, in modum vulneris; obducitur, in modum livoris; inflatur, in modum plagae tumentis. Vulnus apertum, peccatum manifestum. Sed peccati vulnus aliter manifestatur homini in seipso, aliter proximo, aliter Deo. Sibi, per cognitionem, proximo, per actionem, Deo, per confessionem. Quantum enim in nobis est, illud Deo abscondimus, quod coram ipso per propriam confessionem damnare nolumus. Tribus item modis peccati contritio absconditur, et ad livoris similitudinem quadam occultationis pelle obducitur. Aliter enim absconditur nobismetipsis, aliter Dei oculis, aliter occultatur proximis. Nobis absconditur per errorem; Deo, per taciturnitatem; proximo per simulationem. Similiter peccati macula tribus modis intumescit, et se in plagae tumentis morem inflatione distendit. In semetipso putrescit per malitiam, coram proximo per impudentiam, contra Deum intumescit per contumaciam. Homo enim prius per malitiam destruit seipsum, per impudentiam perdit proximum, per contumaciam impugnat Deum.
Chapter 44 of 53