Caput VII. Quid quibus peccatis sit familiare.
Sed licet haec tria accidentia videamur generaliter omni peccato attribuere, quoniam unum idemque corruptionis malum in aliis, vel in eodem homine, alio et alio tempore, modo apertum, modo occultum, modo tumidum solemus invenire, speciale tamen, vel potius familiare, quibusdam peccatis solet esse cum quadam libertate, potius quam tumore in apertum prodire; quibusdam autem cum ingenti elationis inflatione erumpere, quibusdam vero nunquam deprehendi, sed semper latere velle. Quis enim nesciat quomodo tristitia soleat seipsam totam in verbis producere, et per querimoniam effluere, et juxta vulneris modum, quasi quoddam sanguinis profluvium in planctu et gemitu effundere? Invidentiae autem malum sub silentio se abscondit, quia livida mens vitium suum manifestare erubescit, et idcirco dissimulationis pelle se palliat, ne, si in apertum prodeat, contemptui pateat omnibusque vilescat. Solet tamen hoc malum semper seipsum, sed invitum, prodere per manifestum indicium, eo quod habere soleat torvum respectum, amarum responsum, pallidum vultum, et caetera latentis infirmitatis signa, in hunc modum, ita ut quamvis latere velit, penitus tamen latere non possit. Sed juxta livoris similitudinem evidenter exterius appareat, quamvis sub dissimulationis pelle, ut dictum est, latens per verbum non erumpat. Ira vero ad illatam injuriam indignatione intumescens, et pro plagae tumentis more per minas et contumelias foras erumpens, dum pudore aut timore saepe magna ex parte coerceatur, latius interius per votum, quam exterius per verbum in ultionis malum grassatur. Perpendis sane, ut arbitror, quanta similitudo tristitiae cum vulnere invidiae, cum livore iracundiae, cum plaga tumente. Quanta vero, quamve timenda sint haec mala docemur ex ipsa divina Scriptura. Quale enim tristitiae malum esse creditur, quae, testante Apostolo, mortem operatur? (II Cor. VII.) Quid autem de invidia, quid de iracundia sentire debeamus, sacrae identidem Scripturae testimonio approbamus: Virum stultum, inquit, interficit iracundia, et parvulum occidit invidia (Job. V). Attende ergo quam magna mala singula haec esse jure credantur, quae omnia secundum Scripturae attestationem mortem operantur.
Chapter 45 of 53