Caput primum.
Adhuc ad augmentum mali et illud accedit quod haec quae mortalia sunt, nulla pene arte, nulla sagacitate ad plenum vitari possunt. Quis, quaeso, se cum tanta cautela, cum tanta vigilantia custodiat, ut nunquam morsus tristitiae, nunquam morsus invidiae vel iracundiae sentiat? Sed si haec tanta mala plene vitare non possumus, cur saltem remedia contemnimus? Remediorum sane contemptus ostenditur in eo quod dicitur: Vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligata, neque curata medicamine, neque fota oleo. Tria sunt mala quae praemittuntur, et tria remedia quae subinferuntur: vulnus, et livor, et plaga tumens. Ecce triplex malum, cui subjungitur triplex remedium, in ligamentis, curamentis et fomentis. Et forte cui videbitur singula singulis debere aptari, et ligamenta ad vulnus, curationes ad livorem, fomenta ad plagam tumentem debere referri. Sed ne hanc verborum distinctionem sequamur ipsius litterae ratione prohibemur. Cum enim circumligata (non circumligatum) ponitur, non hoc ad vulnus singulariter debere referri probatur. Similiter cum curata (non curatus lego) quomodo solummodo ad livorem referri debeat, non video. Cum ergo circumligata, curata, fota legamus, cogimur ut singula haec ad plagam referamus. Ut autem ad praemissa etiam duo singula referri queant, nil obstat, cum hoc nec littera prohibeat, nec sententiae ratio obsistat. Intelligimus autem ligamenta in mandatis, curamenta in minis, fomenta in promissis.
Chapter 46 of 53