Caput II. De triplici institutione.
Congrua satis similitudo vinculorum, et mandatorum, vinculis siquidem coarctamur, et mandatis utique divinis a nostris voluntatibus coercemur. Vinculis trahimur, vinculis retinemur, vinculis astringimur. Vincula attrahentia, praeceptiones; vincula retinentia, prohibitiones; vincula constringentia, admonitiones. Praeceptio est eorum quae fieri oportet. Prohibitio eorum quae fieri non licet. Admonitio eorum est quae quidem expedit fieri, cum tamen sine culpa possint praeteriri. Praeceptionibus sane illuc saepe urgemur, quo boni operis gressum sine difficultate non dirigimus. Prohibitionibus autem inde saepe retrahimur, quo per desiderium properamus. Admonitionibus vero cordium nostrorum hiantia seu etiam fluxa arctius alligamus, cum voluntates nostras a licitorum etiam usu saepe restringimus. Vincula itaque attrahentia sunt: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum. Honora patrem tuum, et matrem tuam. Vincula retinentia sunt: Non occides, non moechaberis, non furtum facies. Vincula constringentia sunt: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et illud quod a Domino de virginitate proponitur, cum dicitur: Qui potest capere capiat (Matth. X), unde et Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, sed consilium do. Bonum est homini sic esse (I Cor. VII); et alibi: Bonum est homini mulierem non tangere (ibid.). Hujusmodi ergo vinculis vitiorum nostrorum vulnera hiantia, animaeque contritiones constringimus, et a foris munimus, quoties noxia desideria ab actu, seu etiam consensu cohibemus.
Chapter 47 of 53