Skip to the text

Caput III. De triplici comminatione.

Sed ad perfectae sanitatis reparationem non sufficit pravae assentationis malum, adhibitis mandatorum vinculis restringere, nisi satagamus pari sollicitudine noxios affectionum carnalium humores voluptatumque putredinem, adhibitis curationum congruarum medelis exstirpare. Ecce triplex tibi curationum genus ostendimus, in divinis videlicet comminationibus, sicut superius de vinculis docuimus. Comminatio correptionis, comminatio reprobationis, comminatio damnationis. De primo dictum est: Quem enim diligit Deus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XI). De secundo autem scriptum est: Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat (Rom. IX). De tertio est illud: Tunc dicet illis qui a sinistris ejus erunt: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Math. XXV). Comminatio castigationis est: Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra (Levit. XXVI), et illud quo paulo superius ponitur: Addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, et conteram superbiam duritiae vestrae. Comminatio obdurationis est: Ecce ego indurabo cor Pharaonis (Exod. IV). Comminatio damnationis est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX). Amarus utique est hujusmodi herbarum succus, sed ad noxios vitiorum humores dessiccando efficacissimus. Quis enim tam effrenatus qui non studeat concupiscentias suas temperare, si diligenter attendat memoriterque retineat quod soleat Dominus in quibusdam electis suis malas delectationes in hac vita etiam septuplum punire? Quis non pertimescat perversis consuetudinibus pertinaciter insistere? quisve non festinet pravum usum citius corrigere, cum audiat quosdam etiam in hac vita in reprobum sensum dari, et jumentis insipientibus comparari, et propter obstinationem obligationemque peccati irremediabiliter gehennalibus poenis tradi, ne forte, si resipiscere voluerint cum adhuc possint, jam ulterius omnino non possint? Restat adhuc tertia species omnium efficacissima atque potentissima, et in hujusmodi morborum medelam prae caeteris omnibus praestantissima. Haec est enim illa quae inveteratos vitiorum morbos efficassime solet curare, et pene desperatos morbidos ad plenam sanitatem reformare. Quis enim tam insensatae, tam obstinatae mentis homo uspiam poterit inveniri qui non expavescat et omnino abhorreat transitoria carnis blandimenta tormentis aeternis mercari, si diligenter inspiciat, indesinenterque attendat, quam sint modica seu etiam momentanea ista omnia carnis oblectamenta quae pertranseunt, et quam sint immania, quamve atrocia tormenta illa aeterna quae finem non habent nec habere possunt? Vide ergo quia magna ex parte in nostra potestate est sanitatem nostram recuperare, si studeamus morbis nostris hujusmodi medelam modo congruo adhibere. Vulnus itaque, et livor, et plaga tumens quae non est circumligata, neque curata hujusmodi medicamine: quid jam miramur, quidve conquerimur si non potest sanitatem recuperare? Juste quidem in suis contritionibus deficit et perit: cui, cum abundanter in hujusmodi speciebus suppeteret, morbis suis congrua curationum medicamenta adhibere noluit. An nescitis qui contemnitis hujusmodi curationum medicamenta, quia secundum Sapientis sententiam: Curatio cessare facit peccata maxima? (Eccle. X.) Sed forte praedictarum herbarum succum (utpote amarum multumque mordacem) horretis, unde et vulneribus vestris hujusmodi adhibere forte pertimescitis. Sed si forte videtur vobis earum amaritudo amarissima, illud quoque attendite, quia et medela efficacissima.

Chapter 48 of 53