Skip to the text

Caput IV. De triplici promissione.

Accipite tamen triplex adhuc olei genus in divinis utique promissionibus, ut habeatis in quo possitis, cum opportunum fuerit, doloris acerbitatem lenire, et membra jam jamque convalescentia fovere, seu etiam jam sanata nutrire. Prima itaque olei species est promissio veniae; secunda, promissio gratiae; tertia, promissio gloriae. Est enim praestabilis super malitiam misericors et miserator Dominus, et non solum delictorum veniam, verum etiam gratiam et gloriam dabit Dominus. Nonne ad illam primam olei speciem (quam nos diximus promissionem veniae) videtur illud pertinere: Si fuerint, inquit, peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, ei si fuerint rubra quasi vermiculus, sicut lana alba erunt (Isai. I). Ad secundum autem, id est promissionem gratiae, illud pertinere videtur, de quo per Apostolum dicitur: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus, et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus, et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus, unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (I Cor. XII). Sed si tertiam olei speciem in promissione gloriae accipimus, nonne ad hanc illud tibi pertinere videtur quod alibi in eodem Apostolo legimus? Alia quidem, inquit, coelestium gloria, alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella autem a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritate (I Cor. XV).

Chapter 49 of 53