Skip to the text

Caput V. De triplici virtute triplicis promissionis.

Ecce habes tres species olei, singulas utique non vilis, vel mediocris pretii. Omnes sane pretiosae et in diversos usus necessariae, sive ad cibaria condienda, sive ad luminaria continuanda, sive ad vulnera medenda. Primum tamen praecipuum est, meliusque proficit in usum unctionis; secundum in usum luminis; tertium in usum refectionis. Primum siquidem fovet salubrius, secundum ardet clarius, tertium sapit dulcius. Illud sane olei genus videtur prae caeteris dulcius sapere, quod dici solet in Scriptura oleum laetitiae (Psal. XLVI), quod quid aliud est quam participatio gloriae? Sed illud prae caeteris omnibus videtur ardere clarius, et illuminare efficacius, de quo quidem legimus, quod unctio ejus docet nos de omnibus; quia, sicut sine gratiae illustratione non possumus viam veritatis, vel ad modicum tenere, sic sine ejus ducatu, non possumus vitae viam perdere, vel uspiam aberrare. Sic sane prae caeteris illud genus olei videtur melius proficere ad curam medendi, de quo habes quod putrescit jugum a facie olei, eo quod divinae remissionis miseratione pereat usus peccandi, servitusque peccati (Joan. VIII). Sed licet ista de singulis specialiter assignavimus, singulas tamen species ad doloris levamen utiles, multumque efficaces, usu quotidiano probare possumus. Quam enim, quaeso, tantam doloris cujusque acerbitatem poterimus invenire, quam tanta illa divinarum promissionum dulcedo non possit lenire?

Chapter 50 of 53