Skip to the text

Caput VII. Assignatio triplicis promissionis.

Prima sane olei species erat, quod Samaritanus ille vulneribus ejus infundebat qui in latrones inciderat: qui etiam spoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt semivivo relicto (Luc. X). Hoc genere unguenti peccatrix illa peccatorum suorum vulnera sanavit, dolorisque nimietatem tandem aliquando mitigavit, quae a Domino tandem audire meruit: Dimissa sunt ei peccata multa (Luc. VII). Hoc unguento de Domini munere dives ad Domini pedes venit, et novissimis Domini membris largiter impendit pietatis unctionem, quam desuper se accepisse cognovit ut peccatrix, et poenitens, peccatoribus et poenitentibus pietatis beneficium impenderet, quale de Dei misericordia gratis se accepisse meminisset. Hoc pietatis unguentum servus ille nequam in Domini pedes effundere noluit, quod tamen de Domini munere in tanta abundantia accepit: unde et id quod prius gratis accepit, reddere postea compellitur, cum ei per exprobrationem dicitur: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? (Matth. XVIII.) Secunda, ut arbitror, olei species fuit cujus debitorem se esse recognovit, qui interroganti sibi respondit: Quantum, inquit, debes domino meo? Et ille: Centum cados olei (Luc. XVI). Attende, obsecro, in quanta abundantia gratiae oleum acceperat, qui centum cados olei se debere non negat. Hoc olei debitum reddere compellebat, qui domini sui debitores alloquendo instanter admonebat: Videte, inquit, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (I Cor. VI). Hoc olei debitum in seipso cognovit, et confiteri non erubuit, cum dixit: Gratia Dei sum id quod eum (I Cor. XV). Quantum autem pro reddendo hoc olei debito laboret, ostendit in eo quod subsequenter adjungit, et gratia ejus in me vacua non fuit; sed abundantius illis omnibus laborovi. Non ego autem, sed gratia Dei mecum (ibid.). Tertia autem, ni fallor, olei species erat, quo prudentes illae quinque virgines abundabant, unde et earum lampades exstingui non poterant, quae olei defectum non timebant. Accurrunt itaque et properant in abundantia hujus olei, et fatuis virginibus foris stantibus, cum fiducia intrant in gaudium Domini sui, et in laetitia sempiterna recumbunt ad nuptias Agni (Matth. XXV). Hujus olei plenitudinem acceperat, quo et denique plene delibatus erat, de quo et Propheta veraciter asseverat: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV; Hebr. I). Recte sane prae consortibus, vel participibus suis, nec solum prae hominibus, verum etiam prae angelis. Tanto enim melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavi (Hebr. I). Gloria namque et honore coronatus, accepit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philipp. II; Hebr. I). Dignus sane qui acciperet plenitudinem gloriae, qui prius acceperat plenitudinem gratiae: Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Joan. I). Nec dubium itaque est cum veraciter accepisse omnem plenitudinem (juxta unamquamque superius assignatam olei speciem), in quo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter (Coloss. II). Est enim fons misericordiae, ab ipso fluenta totius gratiae, in ipso abyssus aeternae et infinitae gloriae. Cur, quaeso, adhuc hujusmodi olei inopia laboramus? Omnes enim de ejus plenitudine accepimus (Joan. I), si voluimus. Tantummodo petamus et accipiemus. Pretiosissimum olei genus est illud, quod dictum est oleum laetitiae, seu gloriae, quod tamen ipse praecipit nos postulare, promittitque se dare. Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum (Joan. XVI). Satis itaque ad manus habemus quod, cum integre volumus, ad petitionem accipimus.

Chapter 52 of 53