Caput VIII. Assignatio multiplicis utilitatis in divinis promissionibus, et praedictorum recapitulatio.
Habemus ergo tres olei species, omnes utique tam necessarias quam utiles. Primam, contra triplicem contritionem, vulneris, livoris, plagae tumentis. Secundam autem, contra triplicem dolorem, languidi capitis, moesti cordis, aegroti corporis. Tertiam vero contra triplicem fatigationem (etiam sani corporis) videlicet laboris, egestatis, persecutionis. Habes oleum divinae misericordiae, in quo foveas vulnera peccatorum; habes oleum gratiae, in quo mitiges morbos vitiorum; habes oleum gloriae, in quo lenias fatigationes certaminum. Sicut aliud est morbus, et aliud vulnus, sicut superius docuimus, sic aliud est vitium, et aliud est peccatum. Vitium est ipsius naturalis boni etiam invitus defectus, peccatum est tentantis mali spontaneus consensus. Vitium itaque est corruptio naturae ex qua fit prona et cupida illius etiam mali saepe, cui tamen consentire nolit. Peccatum vero est perversio industriae per quam saepe illi etiam malo sponte consentit cui facile resistere potuit. Prius itaque est sanare vulnera peccatorum. Secundum autem est curare morbos vitiorum. Tertium vero lenire dolores fatigationum. In peccatorum itaque medelam, ut dictum est, habemus oleum misericordiae; in vitiorum curam, oleum gratiae; in defectuum cautelam, oleum gloriae; in peccatorum sane medelam, habes utique confectionem illam propheticam ex prima olei specie confectam: Beati, inquit, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Mirabile sane misericordiae unguentum, quod non solum de infirmo sanum, sed et de misero efficit beatum: Beatus vir, inquit, cui non imputavit Dominus peccatum (ibid.). Contra vitiorum morbos curruptionemque naturae accipe adhuc aliam unguenti confectionem ex oleo gratiae: Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus (Psal. CXLV). Accipe adhuc unctionem aliam eodem gratiae oleo confectam: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII). Accipe et illud: Beatus vir qui confidit in Domino; erit Dominus fiducia ejus (Jer. XVII). Beatus vir qui Dominum habet adjutorem, eruditorem, protectorem. Beatus quem Dominus adjuvat, erudit et protegit; adjuvat ad bonum, defendit contra malum, erudit ad utrumque discernendum. Adjuvare, erudire, defendere, totum est gratiae. Primum itaque est contra defectum fortitudinis, secundum contra defectum veritatis, tertium contra defectum virtutis. Omnia contra defectum boni naturalis. Primum contra debilitatem languidi capitis, secundum contra caliginem moerentis cordis, tertium contra anxietatem infirmi corporis inquietudinemque aestuantis cupiditatis. Habemus adhuc tertiam olei speciem, et ex ipsa similiter triformem unguenti confectionem, contra triplicem corporis jam convalescentis defatigationem. Contra fatigationem laboris, habes illud: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit (Psal. CXXVII). Contra afflictionem egestatis, habes illud: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Contra tribulationem persecutionis, habes illud: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (ibid.). Quis, quaeso, inter tot tribulationum certamina non modo non doleat, imo etiam non exhilarescat, cum Scripturae sacrae attestatione addiscat, et de quo dubitare non audeat, quoniam Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se? (Jac. I.) Hinc est quod apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Quam recte haec olei tertia species dicitur oleum laetitiae, quae facit etiam de tribulatione gaudere! Quis enim non laetetur, imo et glorietur, in infirmitatibus et tribulationibus suis, cum speret accipere in praemium certaminis quod oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se? (I Cor. II.) Haec de diversis olei speciebus jam diximus, ut sciamus quas, in quales usus utiles, seu etiam necessarias habemus; nec nobis debet sufficere hoc de hujusmodi olei speciebus cognovisse, utilitatisque earum a se invicem distinguere potuisse, nisi studeamus ex his secundum uniuscujusque utilitatem atque virtutem infirma nostra fovere, ne illa divinae increpationis sententia videatur nosipsos arguere: Vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligata, neque curata medicamine, neque fota eleo (Isa. I).
Chapter 53 of 53