Skip to the text

Prologus.

Postquam a paradisi gaudiis expulsum est genus humanum, in istam peregrinationem vitae praesentis veniens, caecum cor a spirituali intellectum habet. Cui caeco cordi si diceretur voce humana: Sequere Deum, vel: Dilige Deum, sicut ei in lege dictum est, semel foris missum et per torporem infidelitatis frigidum, non caperet quod audiret. Idcirco per quaedam aenigmata sermo divinus animae torpenti et frigidae loquitur, et de rebus quas novit latenter insinuat ei amorem quem non novit. Allegoria enim animae longe a Deo positae quasi quamdam machinam facit, ut per illa levetur ad Deum, interpositis quippe aenigmatibus, dum quoddam in verbis cognoscit quod suum est, in sensu verborum intelligit quod suum non est, et per terrena verba separatur a terra. Per hoc enim quod non abhorret cognitum intelligit quoddam incognitum. Rebus enim nobis notis per quas allegoriae conficiuntur, sententiae divinae conficiuntur, et, dum cognoscimus exteriora verba, pervenimus ad interiorem intelligentiam. Hinc est enim quod in hoc libro qui Canticum canticorum conscriptus est, amoris quasi corporei verba ponuntur, ut a corpore suo anima per sermones suae consuetudinis refricata, recalescat, et per verba amoris qui infra est, excitetur ad amorem qui supra est. Nominantur enim in hoc libro oscula, nominantur ubera, nominantur genae, nominantur femora. In quibus verbis non irridenda est sacra Scriptura, sed amplior Dei misericordia consideranda est; quia, dum membra corporis nominat, sic ad amorem vocat.

Notandum est quod mirabiliter nobiscum est, et misericorditer operatur. Qui ut cor nostrum ad instigationem sacri amoris accenderet usque ad turpis amoris nostri verba descendit. Sed unde se loquendo humiliat, inde nos intellectu exaltat, quia ex sermonibus hujus amoris discimus, hujus amoris qua virtute in Divinitatis amore ferveamus. Hoc autem nobis solerter intuendum est, ne cum verba exterioris amoris audimus, ad exteriora sentienda remaneamus, et machina quae ponitur ut levet ipsa magis opprimat ne levemur. Debemus ergo in verbis istis corporeis, in verbis exterioribus, quidquid interius est quaerere, et loquentes de corpore, quasi extra corpus fieri. Debemus ad has nuptias sponsi et sponsae cum intellectu intimae charitatis, id est, cum veste nuptiali venire, id est, digna charitatis intelligentia: qua si non induimur, ab hoc nuptiali convivio in exteriores tenebras, id est, ignorantiae caecitatem repellamus. Debemus per haec verba passionis, transire ad virtutem impassibilitatis. Sic est enim sacra Scriptura in verbis et sensibus, sicut pictura in coloribus et rebus. Et nimis stultus est, qui sic picturae coloribus inhaeret, ut res quae pictae sunt ignoret. Nos enim si verba quae exterius dicuntur amplectimur, et sensus ignoramus, quasi ignorantes res, quae depictae sunt, solos colores tenemus: Littera occidit, sicut scriptum est, spiritus autem vivificat (II Cor. III); sic enim littera cooperit spiritum, sicut palea tegit frumentum; sed jumentorum est palea vesci, hominum frumentis. Qui ergo humana ratione utitur, jumentorum paleas abjiciat, et frumenta spiritus edere festinet. Ad hoc quippe utilis est ut mysteria litterae involuta tegantur. Hinc enim scriptum est: Sapientes intelligentiam abscondent (Prov. X), quia nimirum sub tegmine litterae, spiritualis intelligentia cooperitur. Hinc rursus in eodem libro Scriptura est: Gloria Dei celare verbum (Prov. XXV). Menti enim Deum quaerenti tanto Deus gloriosius apparet, quanto subtilius atque interius investigatur ut appareat. Sed nunquid ea quae in mysteriis Deus celat, nos inquirere non debemus? Debemus utique.

Nam sequitur: Et gloria regum investigare sermonem. Qui enim jam corpora sua vel motus carnis regere et investigare noverunt, reges sunt. Regum ergo gloria est, investigare sermonem, quia bene viventium laus est perscrutari secreta mandatorum Dei. Humanae ergo conversationis verba audientes quasi ex terra homines esse debemus, ne si humanitus quae dicuntur audimus, nihil divinitatis de his quae audire debemus sentire possimus. Quasi jam non homines desiderabat esse Paulus discipulos suos quibus dicebat: Cum enim inter vos sit zelus et contentio, nonne homine estis? (I Cor. III.) Quasi jam non aestimabat homines discipulos suos Dominus, cum dicebat: Quem dicunt homines esse Filium hominis (Matth. XVI). Cui cum verbis hominum respondissent, illico adjunxit: Vos autem quem me esse dicitis? Cum enim supra dicit homines, ac deinde subjungit, vos autem, inter homines et discipulos suos quamdam distantiam fecit, quia videlicet divina eis insinuans, eos supra homines faciebat, ut ait Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt (II Cor. V). Et scimus quia in resurrectione nostra, ita corpus spiritui adnectitur, ut omne quod fuerat passionis in virtute spiritus assumatur. Is ergo qui Deum sequitur imitari debet quotidie rationem suam, ut sicut tunc nihil passibile habeat in corde, ut secundum interiorem hominem jam nova creatura sit. Jam quidquid vetustum fuerit calcet, et in verbis veteribus solam vim novitatis inquirat. Scriptura enim sacra mons quidam est, de quo in nostris cordibus ad intelligendum Dominus venit, de quo monte per prophetam dicitur: Deus a Libano veniet, et sanctus de monte umbroso, et condenso (Habac. III). Iste mons condensus est per sententias, et umbrosus per allegorias. Sed sciendum est, cum vox Domini in monte sonat, vestimenta lavare praecipimur, et ab omni carnis inquinatione mundari, si ad montem accedere festinamus. Scriptum namque est: Quia si bestia tetigerit montem lapidabitur (Hebr. XII). Bestia enim tangit montem, quando irrationabilibus motibus dediti, Scripturae sacrae celsitudini propinquant, et non eam secundum quod debent intelligunt, sed irrationabiliter ad suae voluptatis intelligentiam flectunt. Omnis enim absurdus, vel mente piger, si circa hunc montem visus fuerit, atrocissimis sententiis veluti lapidibus necetur. Ardet enim mons iste, quia sacra Scriptura, quae spiritualiter replet amoris igne, succendit. Unde scriptum est: Ignitum eloquium tuum vehementer (Psal. CXVIII). Unde cum verba Dei audirent quidam in via ambulantes, dixerunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas? (Luc. XXIV.) Unde per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII). Sinistra Dei iniqui accipiuntur, qui in dextera parte non transeunt. Dextera Dei sunt electi, qui a sinistris separantur. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia in electorum cordibus (qui ad dexteram ponendi sunt) fragrant divina praecepta, et charitatis ardore succensi sunt. Iste ergo ignis quidquid in nobis est exterius rubiginis et vetustatis exurat, et mentem nostram velut holocaustum in Dei contemplatione offerat.

Nec vacue attendendum est quod liber iste non canticum, sed Canticum canticorum vocatur. Sicut enim in Veteri Testamento alia sunt sancta, alia Sancta sanctorum, alia Sabbata, alia Sabbata Sabbatorum; ita in Scriptura sacra, alia sunt cantica, alia Cantica canticorum. Sancta erant, quae in tabernaculo exterius agebantur; Sabbata erant, quae in singulis hebdomadis celebrabantur, sed Sancta sanctorum, secretiori quadam veneratione suscipiebantur; et Sabbata Sabbatorum, nonnisi in summis festivitatibus colebantur. Ista Cantica canticorum secretum, et quoddam solemne interius est, quod secretum in occultis intelligentis penetratur. Nam, si exterioribus verbis attenditur, secretum non est. Sciendum etiam est, quia in sacra Scriptura alia sunt cantica victoriae, alia cantica exhortationis et contestationis, alia cantica exsultationis, alia cantica adjutorii, alia cantica conjunctionis cum Deo. Canticum victoriae est, quod Moyses, transacto mari Rubro, cecinit, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV). Canticum exhortationis et contestationis est, quod Moyses, Israelitis ad terram promissionis propinquantibus, dixit: Attende, coelum, quae loquar, audiat terra verba ex ore meo (Deut. XXXII). Canticum exsultationis est, quod Anna, prospecta fecunditate Ecclesiae in semetipsa, cecinit, dicens: Exsultavit cor meum in Domino (I Reg. II), ubi per semetipsam figuratam fecunditatem prolis Ecclesiasticae expressit, cum dixit: Sterilis peperit plurimos, et quae habebat plurimos, infirmata est (ibid.). Canticum adjutorii David post praelium cecinit, dicens: Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII). Canticum vero conjunctionis cum Deo hoc est, quod in nuptiis sponsi et sponsae canitur, id est Canticum canticorum, quod tanto est omnibus canticis sublimius, quanto et in nuptiis solemnitatis sublimioris offertur. Per illa enim cantica vitia evitantur, per ista vero unusquisque virtutibus locupletatur. Per illa enim cavetur hostis, per ista vero Dominus familiari amore complectitur.

Et notandum quod aliquando Dominus in sacra Scriptura se Dominum vocat, aliquando patrem, aliquando sponsum. Quando enim vult timeri, Dominum se nominat; quando vult honorari, patrem; quando vult amari, sponsum. Ipse enim per prophetam dicit: Si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Si pater ego sum, ubi est honor meus? (Malac. I.) Et rursum dicit: Desponsavi te mihi in justitia et fide (Ose. II). Vel certe recordatus sum diei desponsationis tuae in deserto. Sed quia prius timeri vult ut honoretur, et prius honorari ut ad eum perveniatur, et Dominum se propter timorem nominat, et patrem propter honorem, et sponsum propter amorem; per timorem venitur ad honorem, per honorem vero ejus pervenitur ad amorem. Quanto enim dignius honor quam timor, tanto plus gaudet Deus pater, quam Dominus dici. Et quanto charius est amor quam honor, tanto plus gaudet Deus sponsus dici quam pater. In hoc ergo libro Dominus et Ecclesia, non Dominus et ancilla, sed sponsus nominatur, et sponsa, ut non solum timori, non solum reverentiae, sed etiam amori deserviatur et in his verbis exterioribus incitetur affectus interior. Cum se Dominum nominat, indicat quod creati sumus; cum se patrem vocat, indicat quod adoptati; cum se sponsum nominat, indicat quod conjuncti sumus. Plus est autem conjunctos esse Deo quam creatos et adoptatos. In hoc ergo libro ubi sponsus dicitur, aliquid sublimius insinuatur, dum in eo foedus conjunctionis ostenditur. Quae nomina in Testamento Novo (quia jam peracta conjunctio Verbi et carnis, Christi et Ecclesiae celebrata est) frequenti iteratione memorantur. Unde Joannes dicit Domino vivente: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III). Unde idem Dominus: Non jejunabunt filii sponsi quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX). Unde et Ecclesiae dicitur: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (I Cor. XI). Et rursus: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. V). Et rursus in Apocalypsi Joannis: Beati qui ad coenam agni nuptiarum vocati sunt (Apoc. XIX). Et rursus ibidem: Et vidi sponsam quasi novam nuptam descendentem de coelo (Apoc. XXI). Nec hoc a magno mysterio abhorret, quod liber iste Salomonis tertius in opusculis ejus ponitur: veteres enim tres vitae ordines esse dixerunt, moralem, naturalem et contemplativam. Quas vitas Graeci ethicam, physicam et theoricam nominaverunt. In Proverbiis quoque moralis vita exprimitur, ubi dicitur: Audi, fili mi, sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam (Prov. II). In Ecclesiasten vero naturalis. Ibi quippe quod omnia ad finem tendunt consideratur, cum dicitur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I). In Canticis canticorum contemplativa vita exprimitur, dum in eis ipsius Domini adventus et aspectus desideratur, cum sponsae voce dicitur: Veni de Libano, veni (Cant. IV), vel etiam ordines trium patriarcharum, et vitas significavit, Abraham, Isaac videlicet et Jacob. Moralitatem quippe Abraham per obedientiam tenuit, Isaac vero naturalem vitam puteos fodiendo figuravit. In imo puteos fodere est per naturalem considerationem omnia quae infra sunt inquirendo perscrutari. Jacob vero contemplativam vitam tenuit, qui ascendentes et descendentes angelos vidit. Sed quia naturalis consideratio ad perfectionem non ducit, nisi prius moralitas teneatur, recte post Proverbia Ecclesiastes ponitur, et quia superna contemplatio non conspicitur, nisi prius haec infra labentia despiciantur, recte post Ecclesiasten Cantica canticorum ponuntur. Prius quippe mores est componere, postmodum omnia quae adsunt tanquam non adsint considerare. Tertio vero loco munda cordis acie interna et superna conspicit. His itaque librorum gradibus quasi quamdam ad contemplationem scalam fecit, ut dum primum in saeculo bene geruntur, postmodum et honesta saeculi despiciantur, ad extremum etiam Dei intima conspiciantur. Sic autem generaliter ex voce Ecclesiae adventus Domini in hoc tempore praestolatur, ut etiam specialiter unaquaeque anima ingressum Dei ad cor suum, tanquam aditum sponsi in thalamum conspiciat.

Et sciendum quod in hoc libro quatuor personae loquentes introducuntur, sponsus et sponsa, adolescentulae vero cum sponsa, et greges sodalium cum sponso. Sponsa enim profecto ipsa Ecclesia est, sponsus Dominus, adolescentulae vero cum sponsa sunt inchoantes animae, et per novum studium pubescentes; sodales vero sponsi sunt, sive angeli, qui saepe hominibus ab ipso viventes apparuerunt, seu certe perfecti quique viri in Ecclesia, qui veritatem hominibus nuntiare noverunt. Sed hi qui sigillatim adolescentulae vel sodales sunt, toti simul sponsa sunt, quia toti simul Ecclesia sunt, quamvis et juxta unumquemque tota haec tria nomina accipi possunt. Nam qui Deum perfecte amat, sponsa est; qui sponsum praedicat, sodalis est. Qui adhuc novellus viam bonorum sequitur, adolescentula est. Innitamur ergo ut simus sponsa: si hoc necdum praevalemus, simus sodales: si neque haec adepti sumus, saltem ad hunc thalamum adolescentulae conveniamus. Quia igitur sponsum et sponsam, Dominum et Ecclesiam diximus, velut adolescentulae vel sodales, audiamus verba sponsi, audiamus verba sponsae, et ex eorum sermonibus fervorem discamus amoris. Itaque sancta Ecclesia diu praestolans adventum Domini, diu sitiens fontem vitae, quomodo oportet videre praesentiam sponsi sui, quomodo desiderat, dicat.

Chapter 1 of 43