Skip to the text

Caput primum. Quomodo in quiete quaeratur Deus, et de ampliori gratiae desiderio.

In lectulo meo per noctem quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III). Anima quae Deum quaerit et ad Dei dilectionem et cognitionem plenius pertingere cupit in lectulo hunc quaerere debet, id est in quiete mentis. Vacare enim debet, et quiescere ab occupatione, et inquietatione rerum terrenarum. Nisi enim ab exteriorum cura, et occupatione, et amore quieverit, Deum quaerere non potest, nec invenire meretur. In lectulo ergo, id est in quiete mentis quaerendus est Deus. Et per noctem, id est per adversa tentationum, et laborum, et in pugna virtutum et vitiorum. Laborare siquidem animam oportet in multis adversis, multisque obstaculis retardari, et gravi colluctatione fatigari antequam mores perfecte corrigat, et cordis munditiam obtineat, et Deum videre mereatur. Unde merito per noctem Deum quaerere dicitur, per adversa videlicet et labores. Et non in lecto, sed in lectulo, quia quies a talibus habita exigua est, et angusta, impugnantibus nimirum animam vitiis, et pristina consuetudine, et praeteritorum peccatorum memoria et delectatione. Ob quam causam dicit etiam suum lectulum, et non nostrum, quia non communem hunc habere potest cum sponso, nec perfecte illo frui in tam exigua quiete, quia in pace factus est locus ejus et non in vitiorum pugna et perturbatione. Hoc modo ab incipientibus et nondum perfectis quaeritur Deus in lectulo per noctem. Post hoc alio modo in lectulo, et per noctem quaeritur, cum scilicet anima mortificatis plenius vitiis et sopitis tentationibus, et purgata conscientia pleniorem quietem obtinuerit, gratia sancti Spiritus in mentem veniente, et vitia atque tentamenta sedante. Juxta quod scriptum est: Arcum conteret et confringet, arma et scuta comburet igni (Psal. XLV). Tunc anima vacare poterit, et videre quoniam suavis est Dominus. Ita mentis pax et tranquillitas lectulus est in quo sponsa quiescit. In hoc lectulo quaerit dilectum per noctem, quando scilicet sopita sunt desideria carnis, et post pugnam et labores victoria successit, et quies data est. In die enim laboratur et in nocte cessatur a labore, et in nocte quiescitur. Cum ergo post pondus diei, et aestus tentationem scilicet a labore ad lectulum quietis, et ad noctem pausandi a fatigatione et inquietudine anima pervenit, tunc jam expedita et vacans dilectum melius quaerere poterit. In hoc lectulo et in hac nocte dormit, sed cor ejus vigilat. Dormit enim foris, sed intus vigilat. Et quantum foris quieta est et vacat, tantum intus ad quaerendum dilectum occupatur et inquieta est. Quaerit autem hunc in lectulo et non in lecto; quia non plenam quietem possidet, sed angustam quandiu dilecto non fruitur ad votum nec secum hunc habet. Unde et lectulum ipsum suum vocat, quasi quem sola habeat, et in quo nondum cum sponso quiescat. Et ideo bene dicitur quaerat per noctem (caecitatis videlicet) in qua detinetur, ut non eo plene fruatur, nec praesentiam ejus sentiat. Praesens siquidem est per essentiam, praesens per desiderium, et habetur jam qui desideratur, quia non habitus desiderari non posset, sed non adest per praesentiae suae revelationem. Nondum enim caecitatem ejus fugavit, nec ad sentiendum praesentiam suam illam illuminavit. De hac igitur nocte conqueritur, et per hanc dilectum se quaerere causatur, nec invenit. Cupit igitur illuminari et oculos cordis aperiri, ut eum inveniat, et per accedentem gratiam praesentiam ejus intelligat, et se videri ab illo, et se illum videre sentiat. Quaerit namque illuminationem amplioris gratiae, praesentiae intelligentiam et spiritualis dulcedinis experientiam: Quaesivi, ait, quem diligit anima mea. In dilectione animae notare possumus amorem spiritualem et etiam affectuosum. Cum autem aliquem affectuose diligimus, hunc quasi animam nostram diligere dicimus, ac si dicat: Quem diligo affectuose et spiritualiter, id est ad salutem animae, non ad temporale commodum vel carnale. Sed non semper sponsus quaerenti se statim offert, nec desideranti se exhibet, sed saepe vota implere differt ut augeat, et aucta postmodum remuneret et perfectius impleat. Differt etiam haec interdum, ut constantiam quaerentis probet, et eo utilius quo tardius desiderata praestet. Quod enim cum labore acquiritur, arctius tenetur et cautius custoditur. Et nonnunquam desideria citius impleta deficiunt, et dilata amplius crescunt. Unde sponsa dilationem sentiens, et dispensationem nesciens, et amoris impatiens, conqueritur, dicens: Quaesivi, et non inveni illum (Cant. V). Nondum enim gratiam quaesitam percipit, nondum praesentiam sponsi sensit.

Chapter 2 of 43